Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 229

distantiam habet, nisi coeunt, qua major, & minor haberi alia potest sine ullo limite. In
quovis intervallo spatii imaginarii, ac temporis adest primum punctum, vel momentum,
& ultimum, secundum vero, & penultimum habetur nullum: quovis enim assumpto pro
secundo, vel penultimo, cum non coeat cum primo, vel ultimo, debet ab eo distare, & in
eo intervallo alia itidem possibilia puncta vel momenta interjacent. Nec punctum
continuæ lineæ, nec momentum continui temporis, pars est, sed limes & terminus. Linea
continua, & tempus continuum generari intelligentur non repetitione puncti, vel
momenti, sed ductu continue, in quo intervalla alia aliorum sint partes, non ipsa puncta,
vel momenta, quæ continue ducuntur. Illud unicum erit
[267]
discrimen, quod hic
ductus in spatio fieri poterit, non in unica directione tantum per lineam, sed in infinitis
per planum, quod concipietur ductu continue in latus lineæ jam conceptæ, & iterum in
infinitis per solidum, quod concipietur ductu continue plani jam concepti, in tempore
autem unicus ductus durationis habebitur, quod idcirco soli lineæ erit analogum, & dum
spatii imaginarii extensio habetur triplex in longum, latum, & protundum, temporis
habetur unica in longum, vel diuturnum tantummodo. In triplici tamen spatii, & unico
temporis genere, punctum, ac momentum erit principium quoddam, a quo ductu illo suo
hæc ipsa generata intelligentur.
11. Illud jam hic diligenter notandum: non solum ubi duo puncta materiæ existunt, &
aliquam distantiam habent, existere duos modos, qui relationis illius distantiæ
fundamentum præbeant, & sint bina diversa puncta loci realia, quorum possibilitas a
nobis concepta, exhibeat bina puncta spatii imaginarii, adeoque infinitis numero
possibilibus materiæ punctis respondere infinitos numero possibiles existendi modos,
sed cuivis puncto materiæ respondere itidem infinitos possibiles existendi modos, qui
sint omnia ipsius puncti possibilia loca. Hæc omnia satis sunt ad totum spatium
imaginarium habendum, & quodvis materiæ punctum habet suum spatium imaginarium
immobile, infinitum, continuum, quæ tamen omnia spatia pertinentia ad omnia puncta
sibi invicem congruunt, & habentur pro unico. Nam si assumatur unum punctum reale
loci ad unum materiæ punctum pertinens, & conferatur cum omnibus punctis realibus
loci pertinentibus ad aliud punctum materiæ; est unum inter hæc posteriora, quod si cum
illo priore coexistat, relationem inducet distantiæ nullius, quam compenetrationem
appellamus. Unde patet punctorum, quæ existunt, distantiam nullam non esse nihil, sed
relationem inductam a binis quibusdam existendi modis. Reliquorum quivis cum illo
eodem priore induceret relationem aliam, quam dicimus cujusdam determinatæ
distantiæ, & positionis. Porro illa loci puncta, quæ nullius distantiæ relationem
inducunt, pro eodem accipimus, & quenvis ex infinitis hujusmodi punctis ad infinita
puncta materiæ pertinentibus pro eodem accipimus, ac ejusdem loci nomine
intelligimus. Ea autem haberi debere pro quovis punctorum binario, sic patet. Si tertium
punctum ubicunque collocetur, habebit aliquam distantiam, & positionem respectu
primi. Summoto prime, poterit secundum collocari ita, ut habeat eandem illam
distantiam, & positionem, respectu tertii, quam habebat primum. Igitur modus hic, quo
existit, pro eodem habetur, ac modus, quo existebat illud primum, & si hi bini modi
simul existerent, nullius distantiæ relationem inducerent inter primum, ac secundum: &
hæc pariter, quæ hic de spatii punctis dicta sunt, æque temporis momentis conveniunt.
[268]
12. An autem possint simul existere, id vero pertinet ad relationem, quam habent
puncta loci cum momentis temporis, sive spectetur unicum materiæ punctum, sive plura.
Inprimis plura momenta ejusdem puncti materiæ coexistere non possunt, sed alia
necessario post alia, sic itidem bina puncta localia ejusdem puncti materiæ conjungi non
Quodvis punctum
materiæ habere
integrum spatium,
ac tempus
imaginarium
suum: quid sit
compenetratio.
Plura momenta
ejusdem puncti
non posse
coexistere.
1...,219,220,221,222,223,224,225,226,227,228 230,231,232,233,234,235,236,237,238,239,...263
Powered by FlippingBook