Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 219

requireretur præsentia animæ in ipsis digitis, sine qua ejus doloris idea primo excitari
non possit, possit autem efformata semel per ejusmodi præsentiam excitari iterum sine
ipsa per eos motus nervorum, qui cum motu fibrarum digiti in primo illo sensu conjuncti
fuerant: præterquam quod adhuc remanet definiendum illud, an ad nutritionem
requiratur præsentis animæ impulsus aliquis, an ea per solum mechanismum obtineri
possit tota sine ulla animæ operatione.
537. Hæc omnia abunde ostendunt, phænomenis rite consultis nihil satis certo definiri
posse circa animæ sedem, nec ejus diffusionem per magnam aliquam corporis partem,
vel etiam per totum corpus excludi. Quod si vel per ingentem partem, vel etiam per
totum corpus protendatur, id ipsum etiam cum mea theoria optime conciliabitur. Poterit
enim anima per illam virtualem extensionem, de qua egimus a num. 83, existere in toto
spatio, quo continentur omnia puncta constituentia illam partem, vel totum corpus:
atque eo pacto adhuc magis in mea theoria differet anima a materia; cum simplicia
materiæ elementa non nisi in singulis spatii punctis existant singula singulis momentis
temporis, anima autem licet itidem sim-
[254]
-plex, adhuc tamen simul existet in punctis
spatii infinitis conjungens cum unico momento temporis seriem continuam punctorum
spatii, cui toti simul erit præsens per illam extensionem virtualem, ut & Deus per
infinitam Immensitatem suam præsens est punctis infinitis spatii (& ille quidem
omnibus omnino), sive in iis materia sit, sive sint vacua.
538. Et hæc quidem de sede animæ: illud autem postremo loco addendum hic censeo de
legibus omnibus constituentibus ejus conjunctionem cum corpore, quod est
observationibus conforme, quod diximus num. 74, & 387, nunquam ab anima produci
motum in uno materiæ puncto, quin in alio aliquo æqualis motus in partem contrariam
producatur, unde fit, ut nec liberi, nec necessarii materiæ motus ab animabus nostris orti
perturbent actionis, & reactionis æqualitatem, conservationem ejusdem status centri
communis gravitatis, & conservationem ejusdem quantitatis motus in Mundo in eandem
plagam computari.
539. Hæc quidem de anima: jam quod pertinet ad ipsum Divinum Naturæ Opificem, in
hac Theoria elucet maxime & necessitas ipsum omnino admittendi, & summa ipsius,
atque infinita Potentia, Sapientia, Providentia, quæ venerationem a nobis
demississimam, & simul gratum animum, atque amorem exposcant: ac vanissima
illorum somnia corruunt penitus, qui Mundum vel casu quodam fortuito putant, vel
fatali quadam necessitate potuisse condi, vel per se ipsum existere ab æterno suis
necessariis legibus consistentem.
540. Et primo quidem quod ad casum pertinet, sic ratiocinantur: finiti terminorum
numeri combinationes numero finitas habent, combinationes autem per totam infinitam
æternitatem debent extitisse numero infinitæ: etiamsi nomine combinationum
assumamus totam seriem pertinentem ad quotcunque millenos annos. Quamobrem in
fortuita atomorum agitatione, si omnia se æqualiter habuerint, ut in longa fortuitorum
serie semper accidit, debuit quævis ex ipsis redire infinitis vicibus, adeoque infinities
major est probabilitas pro reditu hujus individuæ combinationis, quam habemus,
quocunque finite numero vicium redeuntis mero casu, quam pro non reditu. Hi quidem
inprimis in eo errant, quod putent esse aliquid, quod in se ipso revera fortuitum sit; cum
omnia determinatas habeant in Natura causas, ex quibus profluunt, & idcirco a nobis
fortuita dicantur quædam, quia causas, a quibus eorum existentia determinatur,
ignoramus.
Conclusio pro
ignoratione: ubi &
quomodo possit
esse.
Nunquam produci
ab anima motum,
nisi æqualem in
partes oppositas:
quid inde
consequatur.
Transitus ad
Auctorem Naturæ,
cujus perfectiones
in hac Theoria
elucent maxime.
Error tribuentium
Mundi originem
casui fortuito:
casum esse vocem
vanam sine re.
1...,209,210,211,212,213,214,215,216,217,218 220,221,222,223,224,225,226,227,228,229,...263
Powered by FlippingBook