Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 214

sensus non alia effugiunt ratione, nisi ob nimis exiguam particularum molem: nec
nostræ mentis vim, nisi ob ingentem ipsarum multitudinem, & sublimissimam, utut
communem, virium legem, quibus fit, ut ad intimam singularum specierum
compositionem cognoscendam aspirare non possimus. At generalium corporis
proprietatum, & generalium discriminum explicationem libro 10 ex intimis iis principiis
petitam, exhibebimus fortasse non infeliciter: peculiarium corporum textum olim
cognosci, difficillimum quidem esse, arbitror, prorsus impossibile, affirmare non
ausim."
524. Demum ibidem illud addo, quod pertinet ad genera, & species: "Interea specificas
naturas æstimamus, & distinguimus a collectione illa externarum proprietatum, in quo
plurimum confert ordo, quo deteguntur. Si quædam collectio, quæ sola innotuerat,
inveniatur simul cum nova quadam proprietate conjuncta, in aliis fere æquali numero
cum alia diversa; eam, quam pro specie infima habebamus, pro genere quodam habemus
continente sub se illas species, & nomen, quod prius habuerant, pro utraque retinemus.
Si diu invenimus cunjunctam ubique cum aliqua nova, deinde vero alicubi multo
posterius inveniatur sine illa nova: tum, nova illa jam in naturæ ideam admissa, hanc
substantiam ea carentem ab ejusmodi natura arcemus, nec ipsi id nomen tribuimus. Si
nunc inveniretur massa, quæ ceteras omnes enumeratas auri proprietates haberet, sed
aqua regia non solveretur, eam non esse aurum diceremus. Si initio compertum esset,
alias ejusmodi massas solvi, alias non solvi per aquam regiam, sed per alium liquorem,
& utrumque in æquali fere earum massarum numero notatum esset, putatum fuisset,
binas esse auri species, quarum altera alterius liquoris ope solveretur."
Hæc ego ibi; unde adhuc magis patet, quid specificæ formæ sint, & inde, quid sit
transformatio. Sed de his omnibus jam satis.
Quo pacto interea
species distingua-
mus.
1...,204,205,206,207,208,209,210,211,212,213 215,216,217,218,219,220,221,222,223,224,...263
Powered by FlippingBook