Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 217

531. Porro commercium illud inter animam, & corpus, quod unionem appellamus, tria
habet inter se diversa legum genera, quarum bina sunt prorsus diversa ab ea etiam, quæ
habetur inter materiæ puncta, tertium in aliquo genere convenit cum ipsa, sed ita longe
in aliis plurimis ab ea distat, ut a materiali mechanismo penitus remotum sit. Priores
sunt in ordine ad motus locales organici nostri corporis, vel potius ejus partis, sive ea sit
fluidum quoddam tenuissimum, sive sint solidæ fibræ; & ad motus non locales, sed
animasticos nostri a-
[251]
-nimi, nimirum ad excitationem idearum, & ad voluntatis
actus. Utroque legum genere ad quosdam motus corporis excitantur quidam animi actus,
& vice versa, & utrumque requirit inter cetera positionem certam in partibus corporis ad
se invicem, & certam animæ positionem ad ipsas: ubi enim læsione quadam satis magna
organici corporis ea mutua positio partium turbatur, ejusmodi legum observantia cessat:
nec vero ea locum habere potest, si anima procul distet a corpore extra ipsum sita.
532. Sunt autem ejusmodi legum duo genera: alterum genus est illud, cujus nexus est
necessarius, alterum, cujus nexus est liber: habemus enim & liberos, & necessarios
motus, & sæpe fit, ut aliquis apoplexia ictus amittat omnem, saltem respectu aliquorum
membrorum, facultatem liberi motus; at necessarios, non eos tantum, qui ad nutritionem
pertinent, & a sola machina pendent, sed & eos, quibus excitantur sensationes, retineat.
Unde apparet & illud, diversa esse instrumenta, quibus ad ea duo diversa motuum
genera utimur. Quanquam & in hoc secundo legum genere fieri posset, ut nexus ibi
quidem aliquis necessarius habeatur, sed non mutuus. Ut nimirum tota libertas nostra
consistat in excitandis actibus voluntatis, & eorum ope etiam ideis mentis, quibus semel
libero animastico motu intrinseco excitatis, per legem hujus secundi generis debeant
illico certi locales motus exoriri in ea corporis nostri parte, quæ est primum
instrumentum liberorum motuum, nulli autem sint motus locales partis ullius nostri
corporis, nullæ ideæ nostræ mentis, quæ animum certa lege determinent ad hunc potius,
quam illum voluntatis liberum actum; licet fieri possit, ut certa lege ad id inclinent, &
actus alios aliis faciliores reddant, manente tamen semper in animo, in ipsa illa ejus
facultate, quam dicimus voluntatem, potestate liberrima eligendi illud etiam, contra
quod inclinatur, & efficiendi, ut ex mera sua determinatione præponderet etiam illud,
quod independenter ab ea minorem habet vim. In eodem autem genere nexus quidam
necessarii erunt itidem inter motus locales corporis, ac ideas mentis, cum quibusdam
indeliberatis animi affectionibus, quæ leges, quam multas sint, quam variæ, & an
singula genera ad unicam aliquam satis generalem reduci possint, id vero nobis quidem
saltem huc usque est penitus inaccessum.
533. Tertium legum genus convenit cum lege mutua punctorum in hoc genere, quod ad
motum localem pertinet animæ ipsius, ac certam ejus positionem ad corpus, & ad
certam organorum dispositionem. Durante nimirum dispositione, a qua pendet vita,
anima necessario debet mutare locum, dum locum mutat corpus, atque id ipsum quodam
necessario nexu, non libero: si enim præceps gravitate sua corpus ruit, si ab alio repente
impellitur, si vehitur navi, si ex ipsius ani-
[252]
-mæ voluntate progreditur, moveri
utique cum ipso debet necessario & anima, ac illam eandem respectivam sedem tenere,
& corpus comitari ubique. Dissolute autem eo nexu organicorum instrumentorum, abit
illico, & a corpore, jam suis inepto usibus, discedit. At in eo hæc virium lex localem
motum animæ respiciens plurimum differt a viribus materiæ, quod nec in infinitum
protenditur, sed ad certam quandam satis exiguam distantiam, nec illam habet tantam
reciprocationem determinationis ad accessum, & recessum cum tot illis limitibus, vel
saltem nullum earum rerum habemus indicium. Fortasse nec in minimis distantiis a
Commercium
animæ cum
corpore continere
tria legum genera:
quæ sint priora
duo.
In altero ex iis
nexus inter
animam, & corpus
necessarius, in
altero liber:
exponuntur ambo.
Tertium genus in
quo conveniat
cum nexu mutuo
inter puncta
materiæ, & in quo
ab eo plurimum
differat.
1...,207,208,209,210,211,212,213,214,215,216 218,219,220,221,222,223,224,225,226,227,...263
Powered by FlippingBook