Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 215

[248]
APPENDIX
AD METAPHYSICAM PERTINENS
DE ANIMA ET DEO
525. Quæ pertinent ad discrimen animæ a materia, & ad modum, quo anima in corpus
agit, rejecta Leibnitianorum harmonia præstabilita, persecutus jam sum in parte prima a
num. 153. Hic primum & id ipsum discrimen evolvam magis, & addam de ipsius
animæ, & ejus actuum vi, ac natura, nonnulla, quæ cum eodem operis argumento
arctissime connectuntur: tum ad eum colligendum, qui semper maximus esse debet
omnium philosophicarum meditationum fructus, nimirum ad ipsum potentissimum, ac
sapientissium Auctorem Naturæ conscendam.
526. Imprimis hic iterum patet, quantum discrimen sit inter corpus, & animam, ac inter
ea, quæ corporeæ materiæ tribuimus, & quæ in nostra spirituali substantia experimur.
Ibi omnia perfecimus tantummodo per distantias locales, & motus, ac per vires, quæ
nihil aliud sunt, nisi determinationes ad motus locales, sive ad mutandas, vel
conservandas locales distantias certa lege necessaria, & a nulla materiæ ipsius libera
determinatione pendentes. Nec vero ullas ego repræsentativas vires in ipsa materia
agnosco, quarum nomine haud scio, an ii ipsi, qui utuntur, satis norint, quid intelligant,
nec ullum aliud genus virium, aut actionum ipsi tribuo, præter illud unum, quod respicit
localem motum, & accessus mutuos, ac recessus.
527. At in ea nostra substantia, qua vivimus, nos quidem intimo sensu, & reflexione,
duplex aliud operationum genus experimur, & agnoscimus, quarum alterum dicimus
sensationem, alterum cogitationem, & volitionem. Profecto idea, quam de illis habemus
intimam, & prorsus experimentalem, est longe diversa ab idea, quam habemus, localis
distantiæ, & motus. Et quidem illud mihi, ut in prima parte innui, omnino persuasum
est, inesse animis nostris vim quandam, qua ipsas nostras ideas, & illos, non locales, sed
animasticos motus, quos in nobis ipsis inspicimus, intime cognoscamus, & non solum
similes a dissimilibus possimus discernere, quod omnino facimus, cum post equi visi
ideam, se nobis idea piscis objicit, & hunc dicimus non esse equum; vel cum in
[249]
primis principiis ideas conformes affirmando conjungimus, difformes vero separamus
negando; verum etiam ipsorum non localium motuum, & idearum naturam immediate
videamus, atque originem; ut idcirco nobis evidenter constet per sese, alias oriri in nobis
a substantia aliqua externa ipsi animo, & admodum discrepante ab ipso, utut etiam ipsi
conjuncta, quam corpus dicimus, alias earum occasione in ipso animo exurgere, atque
enasci per longe aliam vim: ac primi generis esse sensationes ipsas, & directas ideas,
posterioris autem omne reflexionum genus, judicia, discursus, ac voluntatis actus tam
varios: qua interna evidentia, & conscientia sua illi etiam, qui de corporum, de aliorum
extra se objectorum existentia dubitare vellent, ac idealismum, & egoismum affectant,
coguntur vel inviti internum ejusmodi ineptissimis dubitationibus assensum negare, &
quotiescunque directe, & vero etiam reflexe, ac serio cogitant, & loquuntur, aut agunt,
ita agere, loqui, cogitare, ut alia etiam extra se posita sibi similia, & spiritualia, &
materialia entia agnoscant: neque enim libros conscriberent, & ederent, & suam
rationibus confirmare sententiam niterentur; nisi illis omnino persuasum esset, existere
Argumentum
hujus Appendicis,
& cur sit addita.
Discrimen inter
animam & corpus:
in hoc omnia
peragi per
distantias locales,
motus, ac vires
inducentes motum
localem.
In anima nos
experiri
sensationes, &
cogitationes, ac
volitiones: Vim
esse in nobis
innatam, qua
videamus harum
discrimina, &
relationem quam
habent ad
substantias, a
quibus procedunt
essentialiter
diversas.
1...,205,206,207,208,209,210,211,212,213,214 216,217,218,219,220,221,222,223,224,225,...263
Powered by FlippingBook