Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 207

per se patet. Caloris causam repono in motu vehementi intestine particularum igneæ, vel
sulphureæ substantiæ fermentescentis potissimum cum particulis luminis, & qua ratione
id fieri possit, exposuimus. Frigus haberi potest per ipsum defectum ejusmodi
substantiæ, vel defectum motus in ipsa. Haberi possunt etiam particulæ, quæ frigus
cieant actione sua, ut nitrosæ, per hoc, quod ejusmodi particularum motum sistant, &
eas, attractione mutuas ipsarum vires vincente, ad se rapiant, ac sibi affundant
quodammodo, veluti alligatas. Potest autem generari frigus admodum intensum in
corpore calido per solum etiam accessum corporis frigefacti ob solum ejusmodi
substantiæ defectum. Ea enim, dum fermentat, & in suo naturali volatilizationis statu
permanet, nititur elasticitate sua ipsa ad expansionem, per quam, si in aliquo medio
conclusa sit, utcunque inerte respectu ipsius, ad æqualitatem per ipsum diffunditur, unde
fit, ut si uno in loco dematur aliqua ejus pars, statim illuc ex aliis tantum devolet,
quantum ad illam æqualitatem requiritur. Hinc nimirum, si in acre libero cesset
fermentantis ejusmodi substantiæ quantitas, vel per imminutam continuationem
impulsuum ad continuandum motum, ut imminuta radiorum Solis copia per hyemem, ac
in locis remotioribus ab Æquatore, vel per accessum ingentis copiæ particularum
sistentium ejusdem substantiæ motum, unde fit, ut in climatis etiam non multum ab
Æquatore distantibus ingentia pluribus in locis habeantur frigora, & glacies per
nitrosorum, effluviorum copiam; e corporibus omnibus expositis aeri perpetuo erumpet
magna copia ejusdem fermentescentis ibi adhuc, & elasticæ materiæ igneæ; & ea
corpora remanebunt admodum frigida per solam imminutionem ejus materiæ, quibus si
manum admoveamus, ingens illico ex ipsa manu particularum earundem multitudo
avolabit transfusa illuc, ut res ad æqualitatem redu-
[238]
-catur, & tam ipsa cessatio
illius intestini motus, qua immutabitur status fibrarum organici corporis, quam ipse
rapidus ejus substantiæ in aliam irrumpentis torrens, eam poterit, quam adeo molestam
experimur, frigoris sensationem, excitare.
508. Torrentis ejusmodi ideam habemus in ipso velocissimo aeris motu, qui si in aliqua
spatii parte repente ad fixitatem reducatur in magna copia, ex aliis omnibus advolat
celerrime, & horrendos aliquando celeritate sua effectus parit. Sic ubi turbo vorticosus,
& aerem inferne exsugens prope domum conclusam transeat, aer internus expansiva sua
vi omnia evertit: avolant tecta, diffringuntur fenestræ, & tabulata, ac omnes portæ, quæ
cubiculorum mutuam communicationem impediunt, repente dissiliunt, & ipsi parietes
nonnunquam evertuntur, ac corruunt, quemadmodum Romæ ante aliquot observavimus
annos, & in dissertatione
De Turbine
superius memorata, quam tum edidi, pluribus
exposui.
509. Verum hæc sola substantiæ hujusce fermentantis expansiva vis non est satis ad rem
explicandam, sed requiritur etiam certa vis mutua, qua ejusmodi substantia in alias
quasdam attrahatur magis, in alias minus, quod qui fieri possit, vidimus, ubi de
dissolutione, & præcipitatione egimus: & ejusmodi attractio potest esse ita valida, ut
motum ipsum intestinum prorsus impediat appressione ipsa, ac fixationem ejus
substantiæ inducat, quæ si minor sit, permittet quidem motus fermentatorii
continuationem, sed a se totam massam divelli non permittet, nisi accedente corpore,
quod majorem exerceat vim, & ipsam sibi rapiat. Hic autem raptus fieri potest ob
duplicem causam; primo quidem, quod alia substantia majorem absolutam vim habeat in
ejusmodi substantiam igneam, quam alia, pari etiam particularum numero: deinde, quod
licet ea æque, vel etiam minus trahat, adhuc tamen cum utraque in minoribus distantiis
trahat plus, in majoribus minus, illa habeat ejus substantiæ multo minus etiam pro
ratione attractionis suæ, quam altera; nam in hoc secundo casu, adhuc ab hac posteriore
Imago in aeris
fixatione, &
affluxu.
Attractio, quæ
potest intestinum
motum sistere, &
fixare: commu-
nicatio ad æqual-
em saturitatem
post partem
fixatam:
saturitatis varia
discrimina.
1...,197,198,199,200,201,202,203,204,205,206 208,209,210,211,212,213,214,215,216,217,...263
Powered by FlippingBook