Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 202

necessario oriri debuit particulæ progredientis oscillatio quædam, in qua oscillatione
particula ipsa debuit jam produci non nihil, jam contrahi: & quoniam dum per medium
homogeneum particula progreditur, inæqualitas summæ actionum in punctis singulis
debet esse ad sensum nulla; durabit eadem per ipsum medium homogeneum
reciprocatio contractionis, ac productionis particulæ, quæ quidem productio, &
contractio poterit esse satis exigua; si nimirum nexus punctorum sit satis validus: sed
semper erit aliqua, & potest itidem esse non ita parva, nec vero debet esse eadem in
particulis diversi textus.
496. Porro in ea reciprocatione figuræ habebuntur limites quidam productionis maximæ
& maximæ contractionis, in quibus juxta communem admodum indolem maximorum,
& minimorum diutissime perdurabitur, motu reliquo, ubi jam inde discessum fuerit ad
distantiam sensibilem cum ingenti celeritate peracto, uti in pendulorum oscillationibus
videmus, pondus in extremis oscillationum limitibus quasi hærere diutius, in reliquis
vero locis celerrime prætervolare: ac in alio virium genere diverse a gravitate constanti,
illa mora in extremis limitibus potest esse adhuc multo diuturnior, & excursus in
distantiis sensibilibus ab utrovis maximo multo magis celer. Deveniet autem particula
ad medium extremarum illarum duarum dispositionum diutius perseverantium post
æqualia temporum intervalla, ut æquales pendulorum oscillationes sunt æque diuturnæ,
ac idcirco dum particula progreditur per medium homogeneum, recurrent illæ ipsæ binæ
dispositiones post æqua-
[231]
-lia intervalla spatiorum pendentia a constanti velocitate
particulæ, & a constanti tempore, quo particulæ cujusvis oscillatio durat. Demum
summa virium, quam novum medium, ad quod accedit particula, exercet in omnia
particulæ puncta, non erit sane eadem in diversis illis oscillantis particulæ
dispositionibus.
497. Hisce omnibus rite consideratis, concipiatur jam ille fere continuus affluxus
particularum etiam homogenearum ad superficiem duo heterogenea media dirimentem.
Multo maximus numerus adveniet in altera ex binis illis oppositis dispositionibus, non
quidem in medio ipsius, sed prope ipsam, & admodum exiguus erit numerus earum,
quæ adveniunt cum dispositione satis remota ab illis extremis. Quæ in hisce intermediis
adveniunt, mutabunt utique dispositiones suas in progressu inter illa duo plana, inter
quæ agit vis motum particulæ perturbans, ita, ut in datis ab utrovis plano distantiis vires
ad diversas particulas pertinentes, sint admodum diversæ inter se. Quare illæ, quæ retro
regredientur, non eandem ad sensum recuperabunt in regressu velocitatem
perpendicularem, quam habuerunt in accessu, adeoque non reflectentur in angulo
reflexionis æquali ad sensum angulo incidentiæ, & illæ, quæ superabunt intervallum
illud omne, in appulsu ad planum ulterius, aliæ aliam summam virium expertæ,
habebunt admodum diversa inter se incrementa, vel decrementa velocitatum
perpendicularium, & proinde in admodum diversis angulis egredientur dispersæ. At quæ
advenient cum binis illis dispositionibus contrariis, habebunt duo genera virium,
quarum singula pertinebunt constanter ad classes singulas, cum quarum uno idcirco
facilius in illo continue curvaturæ flexu devenietur ad positionem illis planis parallelam,
sive ad extinctionem velocitatis perpendicularis cum altero difficilius: adeoque
habebuntur in binis illis dispositionibus oppositis binæ vices, altera facilioris, altera
difficilioris reflexionis, adeoque facilioris transitus, quæ quidem regredientur post
æqualia spatiorum intervalla, quanquam ita, ut summa facilitas in media dispositione
sita sit, a qua quæ minus, vel magis in appulsu discedunt, magis e contrario, vel minus
de illa facilitate participent. Is ipse accessus major, vel minor ad summam illam
facilitatem in media dispositione sitam in Benvenutiana dissertatione superius memorata
In limitibus ejus
velut oscillationis
diutius prestare
formam: in
diversa parte
ejusdem virium
summam esse
diversam.
Inde binæ
dispositiones
constantes vicium
in maxima
particularum parte
appellente in iis
limitibus: in parte
exigua appellente
inter eos
dispersio.
1...,192,193,194,195,196,197,198,199,200,201 203,204,205,206,207,208,209,210,211,212,...263
Powered by FlippingBook