Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 197

pervadit, priora illa tria tantummodo locum habent respectu particularum luminis, &
omnia quatuor respectu particularum pellucidi corporis, quarum nexus non dissolvitur,
nec positio turbatur quidquam ab intervolantibus radiorum particulis. Quamobrem errat
qui putat, mea indivisibilia puncta prædita insuperabili potentia repulsiva pertingente ad
finitam distantiam esse tam subjecta collisionibus, quam sunt particulæ finitæ
magnitudinis, & idcirco nulli adminiculo esse pro comprehendenda mutua lucis
penetratione; nam sine cruribus illis asymptoticis posterioribus meæ vires repulsivæ non
sunt insuperabiles, nisi ubi puncta congredi debeant in recta, quæ illa jungit, qui casus in
Natura nusquam occurrit.
483. Et vero sola homogeneitas pelluciditatem parit, uti jam olim notavit Newtonus, nec
opacitas oritur ab impactu in partes corporum solidas, & a defectu pororum jacentium in
directum, uti alii ante ipsum plures censuerant, sed ab inæquali textu particularum
heterogenearum, quarum aliæ aliis minus densis, vel etiam penitus vacuis amplioribus
spatiolis intermixtæ satis magnam inducunt inæqualitatem virium, qua lumen in omnes
partes detorquent, ac distrahunt, flexu multiplici, & ambagibus per internos meatus
continuis, quibus fit, ut si paullo crassior occurrat massa corporis ex heterogeneis
particulis coalescentis, nullus radius rectilineo motu totam pervadat massam ipsam,
quod nimirum ad pelluciditatem requiritur. Indicia rei habemus quamplurima præter
ipsam omnem superiorem Theoriam, quæ rem sola evinceret; cum nimirum sine
inæqualitate virium nullum haberi possit libero rectilineo progressui impedimentum. Id
sane colligitur ex eo, quod omnium corporum tenuiores laminæ pellucidæ sunt, uti
norunt, qui microscopiis tractandis assueverunt: id
[225]
evincunt illæ substantiæ, quæ
aliarum poris injectæ easdem ex opacis pellucidas reddunt, ut charta oleo imbuta fit
pellucida, supplente aerem ipso oleo, cum quo multo minus inæqualiter in lumen agunt
particulæ chartæ, quam agerent soli aeri, vel vacuo spatio intermixtæ. Rem autem oculis
subjicit vitrum contusum in minores particulas, quod sola irregularitate figuras
particularum temere ex contusione nascentium, & aeris intermixti inæqualitate fit
opacum per multiplicationem reflexionum, & refractionum irregularium: nec aliam ob
causam aqua in glaciem bullis continuis interruptam abiens pelluciditatem amittit, ut &
alia corpora sane multa, quæ, dura concrescunt vacuolis interrupta, illico opaca fiunt.
484. Quamobrem nec reflexio inde ortum ducit, sed habetur etiam in pellucidis
corporibus ex inæqualitate virium seu repellentium, seu attrahentium, uti in Optica sua
Newtonus tam multis notissimis argumentis demonstravit, quorum unum est illud ipsum
ex asperitate superficiei cujuscunque cujusvis corporis, utcunque nobis, nudo
potissimum inspectantibus oculo, lævis appareat, & perpolita, quod num. 299
exposuimus; & ex eadem causa oritur etiam refractio. Si velocitas luminis esset satis
magna; impediret etiam hujusce inæqualitatis effectum, qui provenit a diversa
mediorum constitutione: sed ex ipsis reflexionibus, & refractionibus in mutatione medii,
conjunctis cum propagatione rectilinea per medium homogeneum, patet, celeritatem
illam tantam luminis satis esse magnam ad eludendam illam inæqualitatem tanto
minorem, quæ habetur in mediis homogeneis, non illam tanto majorem, quæ oritur a
mediorum discrimine. Quod vero ad refractionis explicationem ex Mechanica requiritur,
exposuimus a num. 302, ubi adhibuimus principium illud virium inter duo plana
parallela agentium æque in distantiis æqualibus ab eorum utroque, cujus explicationem
ad luminis particulas jam expediemus.
Pelluciditatem
oriri a sola
homogeneitate:
solam heterogene-
itatem impedire
posse progressum
per inæqualitatem
virium.
Reflexionem non
oriri ab impactu,
sed ab inæquali-
tate virium in
mutatione medii;
ubi pro refract-
ionis explicatione
præmissa
principia.
1...,187,188,189,190,191,192,193,194,195,196 198,199,200,201,202,203,204,205,206,207,...263
Powered by FlippingBook