Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 187

457. Deinde haberi etiam poterit liquatio per subtractionem heterogenearum, &
difformium particularum, quæ magis nomogeneas, & ad sphæricitatem accedentes
particulas alligabant quodammodo impedito motu in gyrum. Id sane videtur accidere in
pluribus substantiis, quæ quo magis depurantur, & ad homogeneitatem reducuntur, eo
minus tenaces evadunt, & viscosæ. Sic viscositas est minima in petroleo, major in
naphtha, & adhuc major in asphalto, aut bitumine, in quibus substantiis Chemia
ostendit, eo majorem haberi viscositatem, quo habetur major compositio.
458. Quod si priore modo liquatio accidat, & in eo motu particulæ a limitibus
cohæsionis, in quibus erant, abeant ad distantias paullo majores, in quibus habeatur
ingens repulsivus arcus, se repente fugient, quo pacto corpus fixum evadet volatile.
Eandem autem volatilitatem acquiret; si particulæ quæ fixum corpus componebant,
erant quidem inter se in distantiis repulsionum validissimarum, sed per interjacentes
particulas alterius substantiæ cohibebatur illa repulsiva vis superata ab attractione, quam
exercebat in eas nova intrusa particula: si enim hæc agitatione illa excutiatur, vel ab alia,
quæ ipsam attrahat magis, prætervolante ad exiguam distantiam abripia-
[211]
-tur; tum
vero repulsiva vis particularum prioris substantiæ reviviscit quodammodo, & agit, ac
ipsa substantia evadit volatilis, quæ iterum nova earundem particularum intrusione
figitur. Id sane videtur accidere in acre, qui potest ad fixum redigi corpus, & Halesius
demonstravit per experimenta, partem ingentem lapidum, qui in vesica oriuntur, &
calculorum in renibus constare puro aere ad fixitatem reducto, qui deinde potest iterum
statum volatilem recuperare: ac halitus inprimis sulphurei, & ipsa respiratio animalium
ingentem aeris copiam transfert a statu volatili ad fixum. Ibi non habetur aeris
compressio sola facta per cellularum parietes ipsum concludentes; ii enim
disrumperentur penitus, cum aer in ejusmodi fixis corporibus reducatur ad molem etiam
millecuplo minorem, in quo statu, si integras haberet elasticas vires, omnia sane
repagula illa diffringeret. Halesius putat, eum in illo statu amittere elasticitatem suam,
quod fieret utique, si particulæ ipsius ad eam inter se distantiam devenirent, in qua jam
vis repulsiva nulla sit, sed potius attractiva succedat: sed fieri itidem potest, ut vim
quidem repulsivam adhuc ingentem habeant illæ particulæ, sed ab interposita sulphurei
halitus particula attrahantur magis, ut paullo ante vidimus in elastris a globulo
magnetico cohibitis, & constrictis. Tum quidem elasticitas in aere ad fixitatem redacto
maneret tota, sed ejus effectus impediretur a prævalente vi. Atque id quidem
animadverti, & monui ante aliquot annos in dissertatione
De Turbine
, in qua omnia
turbinis ipsius phænomena ab hac aeris fixatione repetii.
459. Porro agitatio illa particularum in igne, ac in fermentationibus, & effervescentiis,
unde oriatur, facile itidem est in mea Theoria exponere. Ut primum crus meæ curvæ
mihi impenetrabilitatem exhibuit, postremum gravitatem, intersectiones autem varia
cohæsionum genera; ita alternatio arcuum jam repulsivorum, jam attractivorum,
fermentationes exhibet, & evaporationes variorum generum, ac subitas etiam
deflagrationes, & explosiones, illas, quæ occurrunt in Chemia passim, & quam in
pulvere pyrio quotidie intuemur. Quæ autem huc ex Mechanica pertinet, jam vidimus
num. 199. Dum ad se invicem accedunt puncta cum velocitate aliqua, sub omni arcu
attractive velocitatem augent, sub omni repulsivo minuunt: contra vero dum a se
invicem recedunt, sub omni repulsive augent, sub omni attractive minuunt, donec in
accessu inveniant arcum repulsivum, vel in recessu attractivum satis validum ad omnem
velocitatem extinguendam. Ubi eum invenerint, retro cursum reflectunt, & oscillant
Alia liquationis
ratio per
separationem
partium
heterogenearum.
Quomodo fiat
volatilizatio:
fixatio, &
volatilizatio aeris.
Causa agitationis
particularum in
igne,
fermentationibus,
effervescentiis
repetita a
contorsione curvæ
circa axem.
1...,177,178,179,180,181,182,183,184,185,186 188,189,190,191,192,193,194,195,196,197,...263
Powered by FlippingBook