Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 184

notavimus, ut curva virium primigenia limites, & arcus habeat quocunque ordine in
diversis distantiis permixtos quocunque numero, ut validiores, & minus validi, ac
ampliores, & minus ampli commisceantur inter se utcunque, adeoque phænomena
eadem figurarum, & virium æque inveniri possint, ubi multo plura, & ubi multo
pauciora puncta massam constituunt.
450. Jam vero illa, qua; vulgo elementa appellari solent, Terra, Aqua, Aer, Ignis, nihil
aliud mihi sunt, nisi diversa solida, & fluida, ex iisdem homogeneis punctis composita
diversimode dispositis, ex quibus deinde permixtis alia adhuc magis composita corpora
oriuntur. Et quidem Terra ex particulis constat inter se nulla vi conjunctis, quæ
soliditatem aliarum admixtione particularum acquirunt, ut cineres oleorum ope, vel
etiam aliqua mutatione dispositionis internas, ut in vitrificatione evenit, quæ
transformationes quo pacto accidant, dicemus postremo loco. Aqua est fluidum
liquidum elasticitate carens cadente sub sensum per compressionem sensibilem, licet
ingentem exerceant repulsivam vim ejus particulæ, sustinentes vel externæ vis, vel sui
ipsius ponderis pressionem sine sensibili distantiarum imminutione. Aer est fluidum
elasticum, quem admodum probabile est constare particulis plurimorum generum, cum e
plurimis etiam fixis corporibus generetur admodum diversis, ut videbimus, ubi de
transformationibus agendum erit, ac propterea continet vapores, & exhalationes
plurimas, & heterogenea corpuscula, quæ in eo innatant: sed ejus particulæ satis magna
vi se repellunt,
[207]
& ea repulsiva particularum vis imminutis distantiis diu perdurat,
ac pertinet ad spatium, quod habet ingentem rationem ad eam tanto minorem distantiam,
ad quam compressione reduci potest, & in qua adhuc ipsa vis crescit, arcu curvæ adhuc
recedente ab axe: is vero arcus ad axem ipsum deinde debet ruere præceps, ut circa
proximum limitem adhuc ingentes in eo residue spatio variationes in arcubus, &
limitibus haberi possint. Porro extensionem tantam arcus repulsivi evincit ipsa immanis
compressio, ad quam ingenti vi aer compellitur, qui ut habeat compressiones viribus
prementibus proportionales, debet, ut monuimus num. 352, habere vires repulsivas
reciproce proportionales distantiis particularum a se invicem. Is autem etiam in fixum
corpus, & solidum transire potest, quod qua ratione fieri possit, dicam itidem, ubi de
transformationibus agemus in fine. Ignis etiam est fluidum maxime elasticum, quod
violentissimo intestine motu agitatur, ac fermentationem excitat, vel etiam in ipsa
fermentatione consistit, emittit vero lucem, de quo pariter agemus paullo inferius, ubi de
fermentatione, & emissione vaporum egerimus inter ea, quæ ad Chemicas operationes
pertinet, ad quas jam progredior.
451. Chemicarum operationum principia ex eodem deducuntur fonte, nimirum ex illo
particularum discrimine, quarum aliæ inter se, & cum quibusdam aliis inertes, alias ad
se attrahunt, alias repellunt constanter per satis magnum intervallum, ubi attractio ipsa
cum aliis est major, cum aliis minor, aucta vero satis distantia, evadit ad sensum nulla;
quarum itidem aliæ respectu aliarum habent ingentem virium alternationem, quam
mutato nonnihil textu suo, vel conjunctæ, & permixtæ cum aliis mutare possunt,
succedente pro particulis compositis alia virium lege ab ea, quæ in simplicibus
observabatur. Hæc omnia si habeantur ob oculos; mihi sane persuasum est, facile
inveniri posse in hac ipsa Theoria rationem generalem omnium Chemicarum
operationum: nam singulares determinationes effectuum, qui a singulis permixtionibus
diversorum corporum, per quas unice omnia præstantur in Chemia, sive resolvantur
corpora, sive componantur, requirerent intimam cognitionem textus particularum
singularum, & dispositionis, quam habent in massis singulis, ac præterea Geometriæ, &
Analyseos vim, quæ humanæ mentis captum excedit longissime. Verum illud in genere
Communia
quatuor elementa
quid sint.
Chemicarum
operationum
genera deduci
facile ex illo
particularum
discrimine:
singularium
effectuum causas
singulares non
posse cognosci a
mente humana.
1...,174,175,176,177,178,179,180,181,182,183 185,186,187,188,189,190,191,192,193,194,...263
Powered by FlippingBook