Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 175

424. In hac actione unius particulæ in aliam generaliter, quo particulæ ipsæ minorem
habuerint molem, eo minus ceteris paribus perturbabitur earum respectiva positio ab alia
particula in data quavis distantia sita: nam diversitas directionis & intensitatis, quam
habent vires agentes in diversas ejus partes, quæ sola positionem turbare nititur, viribus
æqualibus & parallelis nullam mutuæ positionis mutationem inducentibus, eo erit
minor, quo distantiarum, & directionum discrimen minus erit: atque idcirco,
quemadmodum jam exposui num. 239, inferiorum ordinum particulæ difficilius dissolvi
possunt, quam particulæ ordinum superiorum.
425. Hæc quidem præcipue notatu digna mihi sunt visa inter particularum ex
homogeneis etiam punctis compositarum discrimina, quæ tamen, quod ad vires pertinet,
intra admodum exiguos distantiarum limites sistunt: nam pro majoribus distantiis
particularum omnium vires sunt prorsus uniformes, uti ostensum jam est num. 212,
nimirum attractivæ in ratione reciproca duplicata distantiarum ad sensum. Porro hinc
illud admodum evidenter consequitur, massas majores ex adeo diversis particulis
compositas, nimirum hæc ipsa nostra majora corpora, quæ sub sensum cadunt, debere
esse adhuc multo magis diversa inter se in iis, quæ ad eorum nexum pertinent, & ad
phænomena exhibita a viribus se extendentibus ad distantias illas exiguas, licet omnia in
lege gravitatis generalis, quæ ad illas pertinet majores distantias, conformia sint penitus,
quod etiam supra num. 402 notandum proposui. De hoc autem discrimine, & de
particularibus diversorum corporum proprietatibus ad diversas pertinentium classes jam
agere incipiam.
426. Prima se mihi offerunt solida, & fluida, quorum discrimina quæ sint, & quomodo a
mea Theoria ortum ducant, est exponendum. Solida ita inter se connexa sunt, ut
quemlibet aliquot particularum motum sequantur reliquæ: promotæ, si illæ
promoventur: retractæ, si illæ retrahuntur: conversæ in latus, si linea, in qua ipsæ jacent,
directionem mutet: & in eo soliditas est sita: porro ea dicuntur rigida; si ingenti etiam
adhibita vi positio, quam habet recta ducta per duas quasvis particulas massæ, respectu
rectæ, quæ jungit alias quascunque, mutari ad sensum non possit, sed ad inclinandam
unam partem oporteat inclinare totam massam, & basim, & quanvis ejus rectam eodem
angulo; nam in iis, quæ flexilia sunt, ut elasticas virgæ, pars una directionem positionis
mutat, &
[195]
inclinatur, altera priorem positionem servante: & priora illa franguntur,
alia majore, alia minore vi adhibita; hæc posteriora se restituunt. Fluida autem passim
non utique carent vi mutua inter particulas, immo pleraque exercent, & aliqua satis
magnam, repulsivam vim, ut aer, qui ad expansionem semper tendit, aliqua attractivam,
& vel non exiguam, ut aqua, vel etiam admodum ingentem, ut mercurius, quorum
liquorum particulæ se in globum etiam conformant mutua particularum suarum
attractione, & tamen separantur admodum facile a se invicem majores eorum massæ, ac
aliquot partibus motus facile ita imprimitur: ut eodem tempore ad remotas satis
sensibilis non protendatur; unde fit ut fluida cedant vi cuicunque impressæ, ac cedendo
facile moveantur, solida vero nonnisi tota simul moveri possint, & viribus impressis
idcirco resistant magis: quæ autem resistunt quidem multum, sed non ita multum, ut
solida, dicuntur viscosa. Ipsa vero fluida dicuntur humida, si solido admoto
adhærescant, & sicca, si non adhæreant.
427. Hæc omnia phænomena præstari possunt per illa sola discrimina, quæ in diverso
particularum textu consideravimus. Ut enim a fluiditate incipiamus, inprimis in ipsis
fluidis omnes, particulæ in æquilibrio esse debent, dum quiescunt, & si nulla externa vi
Quo minores
particulæ, eo
difficilius
dissolubiles.
Discrimina inter
particulas oriri ex
punctorum
vicinia; quanto
magis debeant
differre corpora,
quæ ex iis
constant.
Quæ natura
solidorum, &
fluidorum: quid in
solidis rigida,
quid virgæ
elasticæ: in fluidis
quid viscosa, quid
humida.
Unde fluiditas:
1...,165,166,167,168,169,170,171,172,173,174 176,177,178,179,180,181,182,183,184,185,...263
Powered by FlippingBook