Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 185

omnino patet, nullam esse Chemiæ partem, in qua præter inertiam massæ, & specificam
gravitatem, alia virium mutuarum genera inter particulas non ubique se prodant, & vel
invitis incurrant in oculos, quod quidem vel in sola postrema quæstione Opticæ Newtoni
abunde patet, ubi tam multa & attractionum, & vero etiam repulsionum indicia, atque
argumenta proferuntur. Omnia etiam genera eorum, quæ ad Chemiam pertinent,
singillatim persequi, infinitum esset: evolvam speciminis loco præcipua quædam.
[208]
452. Primo loco se mihi offerunt dissolutio, & ipsi contraria præcipitatio.
Immissis in quædam fluida quibusdam solidis, cernimus, mutuum nexum, qui habebatur
inter eorum particulas, dissolvi ita, ut ipsa jam nusquam appareant, quæ tamen ibidem
adhuc manere in particulas perquam exiguas redacta, & dispersa, ostendit præcipitatio.
Nam immisso alio corpore quodam, decidit ad fundum pulvisculus tenuissimus ejus
substantiæ, & quodammodo depluit. Sic metalla in suis quæque menstruis dissolvuntur,
tum ope aliarum substantiarum præcipitantur: aurum dissolvit aqua regia, quod immisso
etiam communi sale præcipitatur. Rei ideam est admodum facile sibi efformare satis
distinctam. Si particulæ solidi, quod dissolvitur, majorem habent attractionem cum
particulis aquæ, quam inter se; utique avellentur a massa sua, & singulæ circumquaque
acquirent, fluidas particulas, quæ illas ambiant, uti limatura ferri adhæret magnetibus, ac
fient quidam veluti globuli similes illi, quem referret Terra; si ei tanta aquarum copia
affunderetur, ut posset totam alte submergere, vel illi, quem refert Terra submersa in
acre versus eam gravitante. Si, ut reipsa debet accidere, illa vis attractiva in distantiis
paullo majoribus sit insensibilis; ubi jam erit ad illam distantiam saturata eo fluido
particula solidi, ulterius fluidum non attrahet, quod idcirco aliis eodem pacto particulis
solidi immersi affundetur. Quare dissolvetur solidum ipsum, ac quidam veluti globuli
terrulas suas cum ingenti affusa marium vi exhibebunt, quæ terrulæ ob exiguam molem
effugient nostros sensus, nec vero decident sustentatæ a vi, quæ illas cum circumfuso
mari conjungit: sed globuli illi ipsi constituent quandam veluti continui fluidi massam.
Ea est dissolutionis idea.
453. Quod si jam in ejusmodi fluidum immittatur alia substantia, cujus particulæ
particulas fluidi ad se magis attrahant, & fortasse ad majores etiam distantias, quam
attrahuntur ab illis; dissolvetur utique hæc secunda substantia, & circa ipsius particulas
affundentur particulæ fluidi, quæ prioris solidi particulis adhærebant, ab illis avulsæ, &
ipsis ereptæ. Illæ igitur nativo pondere intra fluidum specifice levius depluent, &
habebitur præcipitatio. Pulvisculus autem ille veterem particularum suarum nexum non
acquiret ibi per sese, vel quia & gluten fortasse aliquod admodum tenue, quo
connectebantur invicem, dissolutum simul jam deest in superficiebus illis, quarum
separatio est facta, vel potius quia, ut ubi per limam, per tunsionem, vel aliis similibus
modis solidum in pulverem redactum est, vel utcunque confractum, juxta ea, quæ
diximus num. 413, non potest iterum solo accessu, & appressione deveniri ad illos
eosdem limites, qui prius habebantur.
454. Hoc pacto dissolutionis, & præcipitationis acquiritur idea admodum distincta; &
fortasse etiam pluvia est quoddam præcipitationis genus, nec provenit e sola unione par-
[209]
-ticularum aquæ, quæ prius tantummodo dispersæ temere fuerint, & ob solam
tenuitatem suam sustentatæ ac suspensæ innataverint. Apparet ibi etiam, qua ratione
binæ substantiæ commisceri possint, & in unam massam coalescere. Id quidem in fluido
commixto cum solido patet ex ipso superiore exemplo solutionis. In binis fluidis facile
admodum fit, & si sint ejusdem ad sensum specificæ gravitatis, solo motu, & agitatione
impressa fieri quotidie cernimus, ut in aqua, & vino, sed etiam si sint gravitatum
Quid sint:
dissolutio &
præcipitatio:
prima quomodo
fiat, & quæ sit
ejus causa.
Quomodo fiat
præcipitatio, &
quæ sit ejus causa.
Pluviam fortasse
esse quoddam
præcipitationis
genus: mira
phænomena
commixtionum
quomodo
explicentur.
1...,175,176,177,178,179,180,181,182,183,184 186,187,188,189,190,191,192,193,194,195,...263
Powered by FlippingBook