Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 179

celerrime, & nulla flexio in virga, aut in massa apparebit; quanquam erit utique semper
aliqua. Si minores sint vires; longiore tempore opus erit ad motum, & ad positionem
debitam acquirendam, quo casu, inclinata parte ima virgas, nondum pars summa
obtinere potest positionem jacentem in directum cum ipsa, adeoque habebitur inflexio,
quæ quidem eo erit major, quo major fuerit celeritas conversionis ipsius virgæ, uti
omnino per experimenta deprehendimus.
437. Nec vero minus facile intelligitur illud, quid intersit inter flexilia solida corpora, &
fragilia. Si nimirum vires hinc, & inde ab illo limite, in quo sunt particulæ, extenduntur
ad satis magnas distantias eædem, arcu utroque habente amplitudinem non ita exiguam;
tum vero, vi externa adhibita utrique extreme, vel majore velocitate impressa alteri,
incurvabitur virga, atque inflectetur, sed sibi relicta ad positionem abibit suam, & in illo
inflexionis violento statu vim exercebit perpetuam ad regressum, quod in elasticis virgis
accidit. Si vires illæ non diu durent hinc, & inde eædem, vel per satis magnum
intervallum sit ingens frequentia limitum; tum quidem inflexio habebitur sine conatu ad
se restituendam, & sine fractione, tam vi adhibita utrique extremo, quam ingenti
velocitate impressa alteri, ut videmus accidere in maxime ductilibus,
[200]
velut in
plumbo. Si demum vires hinc, & inde per exiguum intervallum durent, post quod nulla
sit actio, vel ingens repulsivus arcus consequatur, qui sequentes attractivos superet;
habebitur virga rigida, & fractio, ac eo major erit soliditas, & illa, quæ vulgo appellatur
durities, quo vires illæ hinc & inde statim post limites fuerint majores.
438. Atque hic quidem jam etiam ad discrimen devenimus inter elastica, & mollia;
verum antequam ad ea faciamus gradum, adnotabo non nulla, quæ adhuc pertinent ad
solidorum, & fluidorum naturam, ac proprietates. Inprimis media inter solida, & fluida,
sunt viscosa corpora, in quibus est aliqua vis in latus, sed exigua. Ea resistunt mutationi
figuræ, sed eo majore, vel minore vi, quo majus, vel minus est in diversis particularum
punctis virium discrimen, a quo oritur vis in latus. Viscosa autem præter tenacitatem,
quam habent inter se, habent etiam vim, qua adhærent externis corporibus, sed non
omnibus, in quo ad humidos liquores referuntur. Humiditas enim est itidem respectiva.
Aqua, quæ digitis nostris adhæret illico, & per vitrum, ac lignum diffunditur admodum
facile, oleaginosa, & resinosa corpora non humectat, in foliis herbarum pinguibus extat
in guttulas eminens, & avium plurium plumas non inficit. Id pendet a vi inter particulas
fluidi, & particulas externi corporis; & jam vidimus pro diversa punctorum distributione
particulas easdem respectu aliarum debere habere in eadem directione vim attractivam,
respectu aliarum repulsivam vim & respectu aliarum nullam.
439. In particulis illis, quæ ad soliditatem requiruntur, invenitur admodum expedita ratio
phænomeni ad solida corpora pertinentis, quod Physicos in summam admirationem
rapit, nimirum dispositio quædam in peculiares quasdam figuras, quæ in salibus
inprimis apparent admodum constantes, in glacie, & in nivium stellulis potissimum adeo
sunt elegantes etiam, & ad certas quasdam leges accedunt, quas itidem cum constanti
admodum figurarum forma in gemmarum succis simplicibus observamus, quæ vero
nusquam magis se produnt, quam in organicis vegetabilium, & animalium corporibus.
In hac mea Theoria in promptu est ratio. Si enim particulæ in certis suæ superficiei
partibus quasdam alias particulas attrahunt, in aliis repellunt; facile concipitur, cur non
nisi certo ordine sibi adhæreant, in illis nimirum locis tantummodo, in quibus se
attrahunt, & satis firmos limites nancisci possunt, adeoque non nisi in certas
tantummodo figuras possint coalescere. Quoniam vero præterea eadem particula, eadem
sui parte, qua alteram attrahit, alteram pro ejus varia dispositione repellit; dum massa
Discrimen inter
flexilia, & fragilia
unde.
Quid, & unde
viscositas.
Organicorum
corporum
efformatio per
vires in latus
versus certa
superficiei puncta.
1...,169,170,171,172,173,174,175,176,177,178 180,181,182,183,184,185,186,187,188,189,...263
Powered by FlippingBook