Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 172

bus distantiis, & multo validioribus limitibus inter se cohæreant, ad quos sensim
devenerint aliæ post alias iis viribus, quibus marmor induruit, ad quos nunc iterum
reduci nequeant omnes simul, dum marmora apprimuntur, quæ ulteriorum limitum
minus adhuc validorum, sed validorum satis repulsivas vires simul sentiunt, ob quas non
possunt denticuli, qui adhuc supersunt perquam exigui post quamvis lævigationem, in
foveolas se immittere, & ad ulteriores limites validiores devenire; præterquam quod
attritione, & lævigatione illa plurimarum particularum ordinis proximi massis nobis
sensibilibus inducitur discrimen satis amplum inter massam solidam primigeniam, &
binas massas complanatas, lævigatasque ad se invicem appressas.
416. Inde autem in mea Theoria satis commode explicatur & distractio, & compressio
fibrarum ante fractionem; cum nimirum nihil apud me pendeat ab immediato contactu,
sed a limitibus, quorum distantia mutatur vi utcunque exigua: sed si satis validi sint, ad
vincendam satis magno accessu omnem repulsionem, vel recessu attractionem,
requiritur satis magna vis: quæ quidem repulsio, & attractio in aliis limitibus longe mihi
alia est, tam si vis ipsa consideretur quam si consideretur spatii, per quod ea agit,
magnitudo, quæ omnia pendent a forma, & amplitudine arcuum, quibus hinc, & inde
circa axem contorquetur mea virium curva. Hinc in aliis corporibus ante fractionem
compressiones, & distractiones esse possunt longe majores, vel minores, & longe major,
vel minor vis requiri potest ad fractionem ipsam, quæ vis, ubi distantiis immutatis,
superaverit maximam arcus ulterioris repulsivam vim in recessu, superatis multo magis
reliquis omnibus posterioribus viribus repulsivis ope celeritatis quoque jam acquisitæ
per ipsam vincentem vim, & per attractivas intermixtas vires, quæ ipsam juvant, defert
particulas massam constituentes ad illas distantias, in quibus jam nulla vis habetur
sensibilis, sed ad tenuissimum gravitatis arcum acceditur.
417. Hinc autem etiam illud in mea Theoria commodius accidit, quam in communi,
quod in mea statim apparet, cur pila quæcunque utcunque solidi corporis post certa
imposita pondera confringatur, & confringatur etiam solidus globus utriaque
compressus; cum multo magis appareat, quo pacto textus, & dispositio particularum
necessaria ad summam virium satis validam mutari possit, ubi omnia puncta a se
invicem distant in vacuo libero, quam ubi continuæ compactæ partes se contingant, nec
ulla mihi est possibilis solida pila, quæ Mundum totum, si vi gravitatis in certam plagam
feratur totus, sustineat, ut in sententia de continua extensione materiæ pila perfecte
solida utcunque tenuis ad eam rem abunde sufficeret.
418. Hisce omnibus jam accurate expositis, communia mihi sunt ea omnia, quæ
pertinent ad methodos explorandi per
[191]
experimenta diversam diversorum corporum
cohæsionis vim, quod argumentum diligenter, ut solet, excoluit Musschenbroekius, &
comparandi resistentiam ad fractionem, ubi divisio fieri debeat divulsione
perpendiculari ad superficies divellendas, ut ubi trabi verticali ingens pondus appenditur
inferne, cum resistentia, quæ habetur, ubi circa latus suum aliquod gyrare debeat
superficies, quæ divellitur, quod accidit, ubi extremæ parti trabis horizontalis pondus
appenditur; quam perquisitionem a Galileo inchoatam, sed sine ulla consideratione
flexionis & compressionis fibrarum, quæ habetur in ima parte, alii plures excoluerunt
post ipsum; & in quibus omnibus discrimina inveniuntur quamplurima. Illud unum hic
addam: posse cohæsionem ingentem acquiri ab iis, quæ per se nullum haberent, nova
materia interposita, ut ubi cineres, qui oleis actione ignis avolantibus inter se inertes
remanserunt, oleis novis in massam cohærentem rediguntur iterum, ac in aliis ejusmodi
casibus; sed id jam pendet a discrimine inter diversas particulas, & massas, ac pertinet
Distractio, &
compressio
fibrarum ante
fractionem hic
commode ex ea.
Hinc cur solida
corpora nimio
pondere pressa
confringantur.
Communia esse
huic theoriæ tum
communi multa,
quæ pertinent ad
explorandam
cohæsionis vim,
& resistentiam ad
fractionem in
diversis
positionibus.
1...,162,163,164,165,166,167,168,169,170,171 173,174,175,176,177,178,179,180,181,182,...263
Powered by FlippingBook