Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 167

401. Ejus autem præcipuæ leges sunt, ut directe respondeat massæ, & reciproce
quadratis distantiarum a singulis punctis massæ ipsius, quod in mea Theoria est
admodum manifestum ita esse debere; nam ubi ventum est ad arcum illum meæ curvæ,
qui gravitatem refert, vires omnes jam sunt attractivæ, & eandem illam ad sensum
sequuntur legem, adeoque aliæ alias non elidunt contrariis directionibus, sed summa
earum respondet ad sensum summæ punctorum; nisi quatenus ob inæqualem punctorum
distantiam, & positionem, ad habendam accurate ipsam summam, ubi moles sunt
aliquanto majores, opus erit illa reductione, qua Mechanici utuntur passim, & cujus ope
inveniuntur leges, secundum quas punctum in data distantia, & positione situm respectu
massæ habentis datam figuram, ab ipsa attrahitur; ubi, quemadmodum indicavimus
num. 347, globus in globum ita gravitat, ut gravitaret, si totæ eorum massæ essent
compenetratæ in eorum centris: at in aliis figuris longe aliæ leges obveniunt.
402. Verum hic illud maxime Theoriam commendat meam, quod num. 212 notandum
dixi, quod videamus tantam hanc conformitatem in vi gravitatis in omnibus massis; licet
eædem in ordine ad alia phænomena, quæ a minoribus distantiis pendent, tantum
discrimen habeant, quantum habent diversa corpora in duritie, colore, sapore, odore,
sono. Nam diversa combinatio punctorum materiæ inducit summas virium admodum
diversas pro iis distantiis, in quibus adhuc curva virium contorquetur circa axem;
proinde exigua mutatio distantiæ vires attractivas mutat in repulsivas, ac vice versa
summis differentias substituit; dum in distantiis illis, in quibus gravitas servat
quamproxime leges, quas diximus, curva ordinatas omnes ejusdem directionis habet, &
vero etiam distantia parum mutata, fere easdem; quod necessario inducit tanta priorum
casuum discrimina, & tantam in hoc postremo conformitatem.
403. Distinctio gravitatis (quæ est ut massa, in quam tenditur, directe, & quadratum
distantiæ reciproce) a pondere (quod est præterea ut massa, quæ gravitat) est mihi
eadem, ac Newtonianis, & omnibus Mechanicis; illa vim acceleratricem exhibet, hoc
vim motricem, cum illa determinet vim puncti gravitantis cujusvis, a qua pendet
celeritas massæ;
[184]
hoc summam virium ad omnia ejusmodi puncta pertinentium.
Pariter communia mihi sunt, quæcunque pertinet ad gravium motus a Galilæo, &
Hugenio definitos, nisi quod gravitatis resolutionem in descensu per plana inclinata, &
in gravibus sustentatis per bina obliqua plana, vel obliqua fila, reducam ad
compositionem juxta num. 284, & 286, & centrum oscillationis, una cum centro
æquilibrii, & vecte, & libra, & machinarum principiis deducam e consideratione
systematis trium massarum in se mutuo agentium, ac potissimum a simplici theoremate
ad id pertinente, quæ fuse persecutus sum a num. 307. Communia pariter mihi sunt,
quæcunque habentur in cælesti Newtoniana Mechanica jam ubique recepta de
planetarum, & cometarum motibus, de perturbationibus motuum potissimum Jovis, &
Saturni in distantiis minoribus a se invicem, de aberrationibus Lunæ, de maris æstu, de
figura Telluris, de præcessione æquinoctiorum, & nutatione axis; quin immo ad hæc
postrema problemata rite solvenda, multo tutior, & expeditior mihi panditur via, quæ me
eo deducet post considerationem systematis massarum quatuor jacentium etiam non in
eodem plano communi, & connexarum invicem per vires mutuas, uti ad centrum
oscillationis etiam in latus in eodem plano, & ad centrum percussionis in eadem recta
tam facile me deduxit consideratio systematis massarum trium.
404. Illud mihi præterea non est commune, quod pertinet ad immobilitatem stellarum
fixarum, quam contra generalem Newtoni gravitatem vulgo solent objicere, quæ
nimirum debeant ea attractione mutua ad se invicem accedere, & in unicam demum
Eam ex ipsa
Theoria
respondere massæ
directe, &
quadrato distantiæ
reciproce.
Commendatio
Theoriæ ex
conformitate
omnium
corporum in ea, &
discrimine in totis
aliis.
Omnia fere a
gravitate
pendentia sunt
communia huic
Theoriæ cum
communi:
nonnullorum in ea
facilior deducto.
Immobilitas
fixarum quomodo
a Newtonianis
li
1...,157,158,159,160,161,162,163,164,165,166 168,169,170,171,172,173,174,175,176,177,...263
Powered by FlippingBook