Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 161

per saltum quendam necessario abrumpitur; licet nullam agnoscant raritatem maximam,
& minimam densitatem. Mihi enim materiæ puncta possunt & augere distantias a se
invicem, & imminuere in quacunque ratione; cum data linea quavis, possit ex ipsis
Euclideis elementis inveniri semper alia, quæ ad ipsam habeat rationem quancunque
utcunque magnam, vel parvam; adeoque potest, stante eadem massa, augeri moles, &
minui in quacunque ratione data; at illis potest quidem quævis massa dividi in quenvis
numerum particularum, quæ dispersæ per molem utcunque magnam augeant raritatem,
& minuant densitatem in immensum; sed ubi massa omnis ita ad contactus immediatos
devenit, ut nihil jam supersit vacui spatii; tum vero densitas est maxima, & raritas
minima omnium, quæ haberi possint, & tamen finita est, cum mensura prioris habeatur,
massa finita per finitam molem divisa, & mensura posterioris, divisa mole per massam.
382. Inertia corporum oritur ab inertia punctorum, & a viribus mutuis; nam illud
demonstravimus num. 260, si puncta quæcunque vel quiescant, vel moveantur
directionibus, & celeritatibus quibuscunque, sed singula æquabili motu; centrum
commune gravitas vel quiescere, vel moveri uniformiter in directum, ac vires mutuas
quascunque inter eadem puncta nihil turbare statum centri communis gravitatis sive
quiescendi, sive movendi uniformiter in directum. Porro vis inertiæ in eo ipso est sita:
nam vis inertiæ est determinatio perseverandi in eodem statu quiescendi, vel movendi
uniformiter in directum: nisi externa vis cogat statum suum mutare: & cum ex mea
Theoria demonstretur, eam proprietatem debere habere centrum gravitatis massæ
cujuscunque compositæ punctis quotcunque, & utcunque dispositis; patet, eam deduci
pro corporibus omnibus: & hic illud etiam intelligitur, cur concipiantur corpora tanquam
collecta, & compenetrata in ipso gravitatis centro.
383. Mobilitas recenseri solet inter generales corporum proprietates, quæ quidem sponte
consequitur vel ex ipsa curva virium: cum enim ipsa exprimat suarum ordinatarum ope
determinationes ad accessum, vel recessum, requirit necessario mobilitatem, sive
possibilitatem motuum, sine quibus accessus, & recessus ipsi haberi utique non possunt.
Aliqui & quiescibilitatem adscribunt corporibus: at ego quidem corporum quietem
saltem in Natura, uti constituta est, haberi non posse arbitror, uti exposui num. 86. Eam
excludi oportere censeo etiam infinitæ improbabilitatis argumento, quo sum usus in ea
dissertatione
De Spatio, & Tempore,
quam toties jam nominavi, & in Supplementis hic
proferam § 1, ubi
[176]
evinco, casum, quo punctum aliquod materiæ occupet quovis
momento temporis punctum spatii, quod alio quopiam quocunque occuparit vel ipsum,
vel aliud punctum quodcunque, esse infinities improbabilem, considerate nimirum
numero punctorum materiæ finite, numero momentorum possibilium infinite ejus
generis, cujus sunt infinita puncta in una recta, qui numerus momentorum bis sumitur,
semel cum consideratur puncti dati materiæ cujuscunque momentum quodvis, & iterum
cum consideratur momentum quodvis, quo aliud quodpiam materiæ punctum alicubi
fuerit, ac iis collatis cum numero punctorum spatii habentis extensionem in longum,
latum, & profundum, qui idcirco debet esse infinitus ordinis tertii respectu superiorum.
Deinde ab omnium corporum motu circa centrum commune gravitatis, vel quiescens,
vel uniformiter progrediens in recta linea, quies actualis itidem a Natura excluditur.
384. Verum ipsam quietem excludit alia mihi proprietas, quam omnibus itidem materiæ
punctis, & omnium corporum centris gravitatis communem censeo, nimirum continuitas
motuum, de qua egi num. 88, & alibi. Quodvis materiæ punctum seclusis motibus
libens, qui oriuntur ab imperio liberorum spirituum, debet describere curvam quandam
lineam continuam, cujus determinatio reducitur ad hujusmodi problema generale: Dato
Inertia massarum
orta ex inertia
punctorum: ipsi
respondens
conservatio status
centri gravitatis,
& idea massæ
unitæ in ipso.
Mobilitas:
quiescibilitatem
non haberi,
exclusa prorsus
quiete a Natura.
Quies exclusa
etiam a continui-
tate omnium
motuum:
problema generale
eo pertinens.
1...,151,152,153,154,155,156,157,158,159,160 162,163,164,165,166,167,168,169,170,171,...263
Powered by FlippingBook