Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 166

sed ob ingentem illam viciniam adhuc tenacissimæ idcirco, quod alia particula quævis
ejusdem ordinis in omnia simul ejus puncta fere æqualiter agat, & vires mutuæ majores
sint, quam sit discrimen virium, quibus diversa ejus puncta solicitantur ab illa particula.
Ex hisce primi ordinis particulis possunt constare particulæ ordinis secundi; adhuc
minus tenaces, & ita porro; quo enim plures compositiones sunt, & majores distantiæ,
eo facilius fieri potest, ut inæqualitas
[182]
virium, quæ sola mutuam positionem turbat,
incipiat esse major, quam sint vires mutuæ, quæ tendunt ad conservandam mutuam
positionem, & formam particularum; & tune jam alterationes, & transformationes
habebuntur, quas videmus in corporibus hisce nostris, & quæ habentur etiam in pluribus
particulis postremorum ordinum, hæc ipsa nova corpora componentibus. Sed prima
materiæ elementa erunt omnino immutabilia, & primorum etiam ordinum particulæ
formas suas contra externas vires validissime tuebuntur.
399. Gravitas etiam inter generales proprietates a Newtonianis inprimis numeratur,
quibus assentior; dummodo ea reipsa non habeat rationem reciprocam duplicatam
distantiarum extensam ad omnes distantias, sed tantum ad distantias ejusmodi,
cujusmodi sunt eæ, quæ interjacent inter distantiam nostrorum corporum a parte multo
maxima massæ terrestris, & distantias a Sole apheliorum pertinentium ad cometas
remotissimos, & dummodo in hoc ipso tractu sequatur non accuratissime, sed, quam
libuerit, proxime, rationem ipsam reciprocam duplicatam, juxta ea, quæ diximus num.
121. Ejusmodi autem gravitas exhibetur ab arcu illo postremo meæ curvæ figuræ 1, qui,
si gravitas extenditur cum eadem illa lege ad sensum, vel cum aliqua simili, in
infinitum, erit asymptoticus. Posset quidem, ut monui num. 119, concipi gravitas etiam
accurate talis, quæ extendatur ad quascunque distantias cum eadem lege, & præterea
alia quædam vis exposita per aliam curvam, in quam vim, & in gravitatem accurate
reciprocam quadratis distantiæ resolvatur lex virium figuræ 1; quæ quidem vis in illis
distantiis, in quibus gravitas sequitur quam proxime ejusmodi legem, esset insensibilis;
in aliis autem distantiis plurimis ingens esset: ac ubi figura 1 exhibet repulsiones,
deberet esse vis hujus alterius conceptæ legis itidem repulsiva tanto major, quam vis
legis primitivæ figuræ 1, quanta esset gravitas ibi concepta, quæ nimirum ab illo
additamento vis repulsivæ elidi deberet. Sed hæc jam a nostro concipiendi modo
penderent, ac in ipsa mea lege primitiva, & reali, gravitas utique est generalis materiæ,
ac legem sequitur rationis reciprocæ duplicatæ distantiarum, quanquam non accurate,
sed quamproxime, nec ad omnes extenditur distantias; sed illas, quas exposui.
400. Ceterum gravitatem generalem haberi in toto planetario systemate, ego quidem
arbitror omnino evinci iisdem argumentis ex Astronomia petitis, quibus utuntur
Newtoniani, quæ hic non repeto, cum ubique prostent, & quæ tum alibi ego quidem
congessi pluribus in locis, tum in
Adnotationibus ad poema P. Noceti De Aurora
Boreali
. Illud autem arbitror evidentissimum, illum accessum ad Solem cometarum, &
planetarum primariorum, ac secundariorum ad primarios, quem videmus in descensu a
recta tangente ad arcum curvæ, & multo magis alios motus a mutua gravitate pendentes
haberi omnino
[183]
non posse per ullius fluidi pressionem; nam ut alia prætermittam
sane multa, id fluidum, quod sola sua pressione tantum possit in ejusmodi globos, multo
plus utique posset occursu suo contra illorum tangentialem velocitatem, quæ omnino
deberet imminui per ejusmodi resistentiam, cum ingenti perturbatione arearum, & totius
Astronomiæ Mechanicæ perversione; adeoque id fluidum vel resistentiam ingentem
deberet parere planetæ, aut cometæ progredienti, vel ne pressione quidem ullum ipsi
sensibilem imprimit motum.
Gravitas exhibita
a postremo arcu
curvæ accedens
ad Newtonianam
quam proxime:
posse nostro
concipiendi modo
fieri absolute
talem.
Gravitatem
generalem haberi
in toto solari
systemate, nec
posse tribui
pressioni fluidi.
1...,156,157,158,159,160,161,162,163,164,165 167,168,169,170,171,172,173,174,175,176,...263
Powered by FlippingBook