Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 157

ex his, & probabilitas absolute infinita omnem eximit dubitationem de casu infinite
improbabili, utut absolute possibili. Quin immo si res rite consideretur, & numeri
casuum inter se conferantur; inveniemus, esse infinite improbabile, uspiam jacere
prorsus accurate in directum plura, quam duo puncta, & accurate in eodem plano plura,
quam tria.
372. Hæc quidem extensio non est mathematice, sed physice tantum continua: at de
præjudicio, ex quo ideam omnino continuæ extensionis ab infantia nobis efformavimus,
satis dictum est in prima Parte a num. 158; ubi etiam vidimus, contra meam Theoriam
non posse afferri argumenta, quæ contra Zenonistas olim sunt facta, nunc contra
Leibnitianos militant, quibus probatur, extensum ab inextenso fieri non posse. Nam illi
inextensa contigua ponunt, ut mathematicum continuum efforment, quod fieri non
potest, cum inextensa contigua debeant compenetrari, dum ego inextensa admitto a se
invicem disjuncta. Nec vero illud vim ullam contra me habet, quod nonnulli adhibent,
dicentes, hujusmodi extensionem nullam esse, cum constet punctis penitus inexten-
[170]
-sis, & vacuo spatio, quod est purum nihil. Constat per me non solis punctis, sed
punctis habentibus relationes distantiarum a se invicem: eæ relationes in mea Theoria
non constituuntur a spatio vacuo intermedio, quod spatium nihil est actu existens, sed
est aliquid solum possibile a nobis indefinite conceptum, nimirum est possibilitas
realium modorum localium existendi cognita a nobis secludentibus mente omnem
hiatum, uti exposui, in prima Parte num. 142, fusius in ea dissertatione De Spatio &
Tempore, quam hic ad calcem adjicio; constituuntur a realibus existendi modis, qui
realem utique relationem inducunt realiter, non imaginarie tantum diversam in diversis
distantiis. Porro si quis dicat, puncta inextensa, hosce existendi modos inextensos non
posse constituere extensum aliquid; reponam facile, non posse constituere extensum
mathematice continuum, sed posse extensum physice continuum, quale ego unicum
admitto, positivis argumentis evinco, nullo argumento favente alteri mathematice
continue extenso, quod potius etiam independenter a meis argumentis difficultates habet
quamplurimas. Id extensum, quod admitto, est ejusmodi, ut puncta materiæ alia sint
extra alia, ac distantias habeant aliquas inter se, nec omnia jaceant in eadem recta, nec in
eodem plano omnia, sint vero multa ita proxima, ut eorum intervalla omnem sensum
effugiant. In eo sita est extensio, quam admitto, quæ erit reale quidpiam, non
imaginarium, erit physice continua.
373. At erit fortasse, qui dicet, sublata extensione absolute mathematica tolli omnem
Geometriam. Respondeo, Geometriam non tolli, quæ considerat relationes inter
distantias, & inter intervalla distantiis intercepta, quæ mente concipimus, & per quam ex
hypothesibus quibusdam conclusiones cum iis connexas ex primis quibusdam principiis
deducimus. Tollitur Geometria actu existens, quatenus nulla linea, nulla superficies
mathematice continua, nullum solidum mathematice continuum ego admitto inter ea,
quæ existunt; an autem inter ea, quæ possunt existere, habeantur, omnino ignoro. Sed
aliquid ejusmodi in communi etiam sententia accidit. Nulla existit revera in Natura recta
linea, nullus circulus, nulla ellipsis, nec in ejusmodi lineis accurate talibus fit motus
ullus, cum omnium Planetarum, & Terræ in communi sententia motus habeantur in
curvis admodum complicatis, atque altissimis, &, ut est admodum probabile,
transcendentibus. Nec vero in magnis corporibus ullam habemus superficiem accurate
planam, & continuam, aut sphæricam, aut cujusvis e curvis, quas Geometræ
contemplantur, & plerique ex iis ipsis, qui solida volunt elementa, simplices ejusmodi
figuras ne in ipsis quidem elementis admittent.
Extensum
ejusmodi esse
physice, non
mathematice
continuum:
realem esse: in
quo id consistat.
Quomodo existat
Geometria sublato
continuo actu
existente.
1...,147,148,149,150,151,152,153,154,155,156 158,159,160,161,162,163,164,165,166,167,...263
Powered by FlippingBook