Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 156

devenerit; nisi satis solida sit compages obstaculi, sive vires cohæsionis satis validæ;
jam non major effectus fit, sed potius minor, foramine tantum excavato, quod æquetur
ipsi globo. Id experimur; si globus ferreus explodatur sclopeto contra portam ligneam,
quæ licet semiaperta sit, & summam habeat super suis cardinibus mobilitatem; tamen
nihil prorsus commovetur; sed excavatur tantummodo foramen æquale ad sensum
diametro globi, quod in mea Theoria multo facilius utique intelligitur, quam si continue
nexu partes perfecte solidæ inter se complicarentur, & conjungerentur. Nimirum, ut in
superiore magnetum casu, particulæ globi secum abripiunt particulas ligni, ad quas
accesserunt magis, quam ipsæ ad sibi proximas accederent, & brevitas temporis non
permisit viribus illis, a quibus distantium ligni punctorum nexus præstabatur, ut in iis
motus sensibilis haberetur, qui nexum cum aliis sibi proximis a vi mutua ortum
dissolveret, aut illis, & toti portæ satis sensibilem motum communicaret. Quod si
velocitas satis adhuc augeri posset; ne iis quidem avulsis massa per massam
transvolaret, nulla sensibili mutatione facta, & sine vera compenetratione haberetur illa
apparens compenetratio, quam habet lumen, dum per homogeneum spatium liberrimo
rectilineo motu progreditur; quam ipsam fortasse ob causam Divinus Naturæ Opifex
tam immanem luci velocitatem voluit imprimi, quantam in ea nobis ostendunt eclipses
Jovis satellitum, & annua fixarum aberratio, ex quibus Rœmerus, & Bradleyus
deprehenderunt, lumen semiquadrante horæ percurrere distantiam æqualem distantiæ
Solis a Terra, sive plura milliariorum millia singulis arteriæ pulsibus.
369. Ac eodem pacto, ubi herbarum forma in cinere cum tenuissimis filamentis remanet
intacta, avolantibus oleosis partibus omnibus sine ulla læsione structuræ illarum, id
quidem admodum facile intelligitur, qui fiat: ibi nova vis excitata ingentem velocitatem
parit brevi tempore, quæ omnem alium effectum impediat virium mutuarum inter olea,
& cineres, oleaginosis particulis inter terreas cum hac apparenti compenetratione
liberrime avolantibus sine ullo immediate impactu, incursu.
370. Quod si ita res habet; liceret utique nobis per occlusas ingredi portas, per durissima
transvolare murorum se-
[169]
-pta sine ullo obstaculo, sine ulla vera compenetratione,
nimirum satis magnam velocitatem nobis ipsis possemus imprimere, quod si Natura
nobis permisisset, & velocitates corporum, quæ habemus præ manibus, ac nostrorum
digitorum celeritates solerent esse satis magnæ; apparentibus ejusmodi continuis
compenetrationibus assueti, nullam impenetrabilitatis haberemus ideam, quam
mediocritati nostrarum virium, & velocitatum, ac experimentis hujus generis a sinu
materno, & prima infantia usque adeo frequentibus, & perpetuo repetitis debemus
omnem.
371. Ex impenetrabilitate oritur extensio. Ea sita est in eo, quod aliæ partes sint extra
alias: id autem necessario haberi debet; si plura puncta idem spatii punctum simul
occupare non possint. Et quidem si nihil aliunde sciremus de distributione punctorum
materiæ; ex regulis probabilitatis constaret nobis, dispersa esse per spatium extensum in
longum, latum, & profundum, atque ita constaret, ut de eo dubitare omnino non liceret,
adeoque haberemus extensionem in longum, latum, & profundum ex eadem etiam sola
Theoria deductam. Nam in quovis plano pro quavis recta linea infinita sunt curvarum
genera, quæ eadem directione egressæ e dato puncto extenduntur in longum, & latum
respectu ejusdem rectæ, & pro quavis ex ejusmodi curvis infinitæ sunt curvæ, quæ ex
illo puncto egressæ habeant etiam tertiam dimensionem per distantiam ab ipso. Quare
sunt infinities plures casus positionum cum tribus dimensionibus, quam cum duabus
solis, vel unica, & idcirco infinities major est probabilitas pro uno ex iis, quam pro uno
Cur in cinere
remaneat illæsa
forma plantæ
avolante parte
volatili per ignem.
Compenetratio
aparens, quæ
haberetur, si
possemus nobis
imprimere
velocitatem satis
magnam.
Extensio
necessario
profluens a
viribus repulsivis.
1...,146,147,148,149,150,151,152,153,154,155 157,158,159,160,161,162,163,164,165,166,...263
Powered by FlippingBook