Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 153

[164]
PARS III
Applicatio Theoriæ ad Physicam
358. In secunda hujusce Operis parte, dum Theoriam meam applicarem ad Mechanicam,
multa identidem immiscui, quæ applicationi ad Physicam sternerent viam, & vero etiam
ad eandem pertinerent; at hic, quæ pertinent ad ipsam Physicam, ordinatius persequar;
& primo quidem de generalibus agam proprietatibus corporum, quas omnes omnino
exhibet illa lex virium, quam initio primæ partis exposui; tum ex eadem præcipua
discrimina deducam, quæ inter diversas observamus corporum species, & mutationes,
quæ ipsis accidunt, alterationes, atque transformationes evolvam.
359. Primum igitur agam de Impenetrabilitate, de Extensione, de Figurabilitate, de
Mole, Massa, & Densitate, de Inertia, de Mobilitate, de Continuitate motuum, de
Æqualitate Actionis & Reactionis, de Divisibilitate, & Componibilitate, quam ego
divisibilitati in infinitum substituo, de Immutabilitate primorum materiæ elementorum,
de Gravitate, de Cohæsione, quæ quidem generalia sunt. Tum agam de Varietate
Naturæ, & particularibus proprietatibus corporum, nimirum de varietate particularum, &
massarum multiplici, de Solidis, & Fluidis, de Elasticis, & Mollibus, de Principiis
Chemicarum Operationum, ubi de Dissolutione, Præcipitatione, Adhæsione, &
Coalescentia, de Fermentatione, & emissione Vaporum, de Igne, & emissione Luminis;
ac ipsis præcipuis Luminis proprietatibus, de Odore, de Sapore, de Sono, de
Electricitate, de Magnetismo itidem aliquid innuam sub finem; ac demum ad generaliora
regressus, quid Alterationes, Corruptiones, Transformationes mihi sint, explicabo.
Verum in horum pluribus rem a mea Theoria deducam tantummodo ad communia
principia, ex quibus peculiares singulorum tractatus pendent; ac alicubi methodum
indicabo tantummodo, quæ ad rei perquisitionem aptissima mihi videatur.
360. Impenetrabilitas corporum a mea Theoria omnino sponte fluit; si enim in minimis
distantiis agunt vires repulsivæ, quæ iis in infinitum imminutis crescant in infinitum ita,
ut pares sint extinguendæ cuilibet velocitati utcunque magnæ, utique non potest ulla
finita vis, aut velocitas efficere, ut distantia duorum punctorum evanescat, quod
requiritur ad compenetrationem; sed ad id præstandum infinita Divina virtus, quæ
infinitam vim exerceat, vel infinitam producat velocitatem, sola sufficit.
[165]
361. Præter hoc impenetrabilitatis genus, quod a viribus repulsivis oritur, est &
aliud, quod provenit ab inextensione punctorum, & quod evolvi in dissertationibus
De
Spatio, & Tempore
, quas ex Stayanis Supplementis huc transtuli, & habetur hic in fine
Supplementorum § 1, & 2. Ibi enim ex eo, quod in spatio continue numerus punctorum
loci sit infinities infinitus, & numerus punctorum materiæ finitus, erui illud: nullum
punctum materiæ occupare unquam punctum loci, non solum illud, quod tunc occupat
aliud materiæ punctum, sed nec illud, quod vel ipsum, vel ullum aliud materiæ punctum
occupavit unquam. Probatio inde petitur, quod si ex casibus ejusdem generis una classis
infinities plures contineat, quam altera, infinities improbabilius sit, casum aliquem, de
quo ignoremus, ad utram classem pertineat, pertinere ad secundam, quam ad primam.
Ex hoc autem principio id etiam immediate consequitur; si enim una massa projiciatur
contra alteram, & ab omnibus viribus repulsivis abstrahamus animum; numerus
projectionum, quæ aliquod punctum massæ projectæ dirigant per rectam transeuntem
per aliquod punctum massæ, contra quam projicitur, est utique finitus; cum numerus
punctorum in utraque massa finitus sit; at numerus projectionum, quæ dirigant puncta
omnia per rectas nulli secundæ massæ puncto occurrentes, est infinities infinitus, ob p-
Agendum hic
primo de
generalibus
proprietatibus
corporum, tum de
discrimine inter
varias species.
Enumeratio
earum, de quibus
agetur, & ordo.
Impenetrabilitas
unde in hac
Theoria.
Aliud
impenetrabilitatis
genus: proprium
huic Theoriæ.
1...,143,144,145,146,147,148,149,150,151,152 154,155,156,157,158,159,160,161,162,163,...263
Powered by FlippingBook