Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 163

mentem suis omnia momentis librantem deducat omnino oportet ejusmodi sententia,
quam promoveri passim, & vero etiam recipi, ac usque adeo gliscere, quin & omnino
tolerari, semper miratus sum.
387. Censeo igitur, & id intima vi, qua anima suarum
[178]
idearum naturam, &
proprietates quasdam, atque originem novit, constare arbitror, motus liberos corporis ab
anima provenire: ac quemadmodum virium lex necessaria, in ipsa fortasse materiæ
natura sita, ejusmodi est; ut juxta eam bina materiæ puncta debeant ad se invicem
accedere, vel a se invicem recedere, determinata & quantitate motus, & directione per
distantias; ita esse alias leges virium liberas animæ, secundum quas debeant quædam
puncta materiæ habentia ejusmodi dispositionem, quæ ad vivum, & sanum corpus
organicum requiritur, ad ipsius animæ nutum moveri; sed hujusmodi leges itidem
censeo requirere illud, ut nulli materiæ puncto imprimatur motus aliquis, nisi alicui
alteri imprimatur alius contrarius, & æqualis, quod constat ex ipso nisu, quem semper
exercemus in partes contrarias, juxta ea, quæ diximus num. 74: ac itidem arbitror, & id
ipsum diligenti observatione, & reflexione facile colligitur, ejusmodi quoque motus
imprimi non posse, nisi servata lege continuitatis sine ullo saltu, quod si ab omnibus
spiritibus observari debeat; discedent quidem veri motus a curvis illis necessariis, & a
libera voluntatis determinatione pendebunt curvæ descriptæ; sed motuum continuitas
nequaquam turbabitur.
388. Porro inde constat, cur in motibus nullum uspiam deprehendamus saltum, cur
nullum materiæ punctum ab uno loci puncto abeat ad aliud punctum loci sine transitu
per intermedia, cur nulla densitas mutetur per saltum, cur & motus reflexi, refracti fiant
per curvaturam continuam, ac alia ejusmodi, quæ huc pertinent. Verum simul patebit &
illud, in cujus gratiam hæc congessimus, nullam fore absolutam quietam, in qua
nimirum continuatus ille curvæ descriptæ ductus abrumpatur ea continuitate læsa nihilo
minus, quam læderetur, si curva continua desineret alicubi in rectam.
389. Jam vero ad actionis, & reactionis æqualitatem gradu facto, eam abunde
deduximus a num. 265. pro binis quibusque corporibus ex actione, & reactione
æqualibus in punctis quibuscunque. Cum nimirum mutuæ vires nihil turbent statum
centri gravitatis communis, & centra gravitatis binarum massarum debeant cum ipso
communi centro jacere in directum ad distantias hinc, & inde reciproce proportionales
ipsis massis, ut ibidem demonstravimus; consequitur illud, motus quoscunque, quos ex
mutua actione habebunt binarum massarum centra gravitatis, debere fieri in lineis
similibus, & proportionalibus distantiæ singularum ab ipso gravitatis centro communi,
adeoque reciproce proportionalibus ipsis massis; & quod inde consequitur, summam
motuum computatorum secundum directionem quancunque, quam ex mutuis actionibus
acquiret altera massa, fore semper æqualem summæ motuum computatorum secundum
oppositam, quam massa altera acquiret simul, in quo ipso sita est actionis & reactionis
aequalitas, ex qua corporum
[179]
collisiones deduximus in secunda parte, & ex qua
multa phænomena pendent, in Astronomia inprimis.
390. Illud unum hic adnotandum censeo, per hanc ipsam legem comprobari plurimum
ipsas vires mutuas inter materiæ particulas, & deveniri ad originem motuum
plurimorum, quæ inde pendet; si nimirum particulæ massæ cujuslibet ingentem habeant
motum reciprocum hac, illac, & interea centrum commune gravitatis iisdem iis motibus
careat; id sane indicio est, eos motus provenire ab internis viribus mutuis inter puncta
ejusdem massæ. Id vero accidit inprimis in fermentationibus, quæ habentur post
Motus liberos
omnino ab anima
progigni, sed non
imprimi, nisi
æqualiter in partes
oppositas, & sine
saltu.
Conclusiones
deductæ;
potissimum
exclusio quietis.
Æqualitas
actionis, &
reactionis, & ejus
consectaria.
Inde an motus
massæ proveniat a
viribus internis,
1...,153,154,155,156,157,158,159,160,161,162 164,165,166,167,168,169,170,171,172,173,...263
Powered by FlippingBook