Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 159

determinatam significationem videtur habere, habet illam quidem admodum incertam,
& vagam. Superficies illa, quæ maria, & lacus, & fluvios, ac montes, & campos,
vallesque terminat, est illa quidem admodum, nobis saltem, irregularis, & vero etiam
instabilis: mutatur enim quovis utcunque minima undarum, & glebarum motu, nec de
hac Telluris figura agunt, qui in figuram Telluris inquirunt: aliam ipsi substituunt, quæ
regularis quodammodo sit, sit autem illi priori proxima, quæ nimirum abrasis haberetur
montibus, collibusque, vallibus vero oppletis. At hæc iterum terrestris figuræ notio vaga
admodum est, & incerta. Uti enim infinita sunt curvarum regularium genera, quæ per
datum datorum punctorum numerum transire possint, ita infinita sunt genera curvarum
superficierum, quæ Tellurem ita ambire possint, atque concludere, ut vel omnes, vel
datos contingant in datis punctis montes, collesque, vel si per medios transire colles, ac
montes debeat superficies quædam ita, ut regularis sit, & tantundem materiæ concludat
extra, quantum vacui aeris infra sese concludat usque ad veram hanc nobis irregularem
Telluris superficiem, quam intuemur: infinitæ itidem, & a se invicem diversæ admodum
superficies haberi possunt, quæ problemati satisfaciant, atque eæ ejusmodi etiam, ut
nullam, quæ sensu percipi possunt, præ se ferant gibbositatem, quæ ipsa vox non ita
determinatam continet ideam.
376. Hæc ego ibi de Telluris figura, quæ omnino pertinent ad figuram corporis
cujuscunque in communi etiam sententia de continua extensione materiæ: nam omnium
fere corporum superficies hic apud nos utique multo magis scabræ sunt pro ratione suæ
magnitudinis, quam Terra pro ratione magnitudinis suæ, & vacuitates internas habent
quamplurimas. Ve-
[173]
-rum in mea Theoria res adhuc magis indefinita, & incerta est.
Nam infinitæ sunt etiam superficies curvæ continues, in quibus tamen omnia jacent
puncta massæ cujusvis: quin immo infinitæ numero curvæ sunt lineæ, quæ per omnia
ejusmodi puncta transeant. Quamobrem mente tantummodo confingenda est quædam
superficies, quæ omnia puncta includat, vel quæ pauciora, & a reliquorum coacervatione
remotiora excludat, quod æstimatione quadam morali fiet, non accurata geometrica
determinatione. Ea superficies figuram exhibebit corporis; atque hic jam, quæ ad
diversa figurarum genera pertinent; id omne mihi commune est cum communi Theoria
de continua extensione materiæ.
377. A figura pendet moles, quæ nihil est aliud, nisi totum spatium extensum in longum,
latum, & profundum externa superficie conclusum. Porro nisi concipiamus superficiem
illam, quam innui, quæ figuram determinet; nulla certa habebitur molis idea: quin immo
si superficiem concipiamus tortuosam illam, in qua jaceant puncta omnia; jam moles
triplici dimensione prædita erit nulla; si lineam curvam concipimus per omnia
transeuntem: nec duarum dimensionum habebitur ulla moles. Sed in eo itidem incerta
æstimatione indiget sententia communis ob interstitia illa vacua, quæ habentur in
omnibus corporibus, & scabritiem, juxta ea, quæ diximus, de indeterminatione figuræ.
Hic autem itidem concepta superficie extima terminante figuram ipsam, quæ deinde de
mole relata ad superficiem tradi solent, mihi communia sunt cum aliis omnibus, ut illud:
posse eandem magnitudine molem terminari superficiebus admodum diversis, & forma,
& magnitudine, ac omnium minimam esse sphæricæ figuræ superficiem respectu molis:
in figuris autem similibus molem esse in ratione triplicata laterum homologorum, &
superficiem in duplicata, ex quibus pendent phænomena sane multa, atque ea inprimis,
quæ pertinent ad resistentiam tam fluidorum, quam solidorum.
378. Massa corporis est tota quantitas materiæ pertinentis ad id corpus, quæ quidem
mihi erit ipse numerus punctorum pertinentium ad illud corpus. At hic jam oritur
Quanto magis in
hac Theoria.
Moles a figura
pendens: incerta
ejus idea & in
sententia
communi, &
multo magis in
hac Theoria.
Massa: quid in
ejus idea incertum
ob materiam
exteram
immixtam. Omnia
corpora constare
partibus diversæ
naturæ.
1...,149,150,151,152,153,154,155,156,157,158 160,161,162,163,164,165,166,167,168,169,...263
Powered by FlippingBook