Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 160

indeterminatio quædam, vel saltem summa difficultas determinandi massæ ideam, nec
id tantum in mea, verum etiam in communi sententia, ob illud additum
punctorum
pertinentium ad illud corpus
, quod heterogeneas substantias excludit. Ea de re sic ego
quidem in Stayanis Supplementis § 10 Lib. 1:
Nam admodum difficile est determinare,
quæ sint illæ substantiæ heterogeneæ, quæ non pertinent ad corporis constitutionem. Si
materiam spectemus; ea & mihi, & aliis plurimis homogenea est, & solis ejus diversis
combinationibus diversæ oriuntur corporum species. Quare ab ipsa materia non potest
desumi discrimen illud inter substantias pertinentes, & non pertinentes. Si autem &
diversam
[174]
illam combinationem spectemus, corpora omnia, quæ observamus,
mixta sunt ex substantiis admodum dissimilibus, quæ tamen omnes ad ejus corporis
constitutionem pertinent. Id in animalium corporibus, in plantis, in marmoribus
plerisque, oculis etiam patet, in omnibus autem corporibus Chemia docet, quæ
mixtionem illam dissolvit.
379.
Ex alia parte tenuissima ætherea materia, quæ omnino est aliqua nostro aere
varior, ad constitutionem massæ nequaquam pertinere censetur, ut nec pro corporibus
plerisque aer, qui meatibus internis interjacet. Sic aer inclusus spongiæ meatibus, ad
ipsius constitutionem nequaquam censetur pertinere. Idem autem ad multorum
corporum constitutionem pertinet: saltem ad fixam naturam redactus, ut Halesius
demonstravit, plures & animalis regni, & vegetabilis substantias magna sui parte
constare aere fixitatem adepto. Rursus substantiæ volatiles, aere ipso tenuiores multo,
quæ in corporum dissolutione chemica in halitus, & fumos abeunt, & plures fortasse,
quas nos nullo sensu percipimus, ad ipsa corpora pertinebant.
380.
Nec illud assumi potest, quidquid solidum, & fixum est, id tantummodo pertinere
ad corporis massam; quis enim a corporis humani massa sanguinem omnem, & tot
lymphas excludat, a lignis resectis succos nondum concretos? Præterquam quod massæ
idea non ad solida solum corpora pertinet, sed etiam ad fluida, in quibus ipsis alia
tenuiora aliorum densiorum meatibus interjacent. Nec vero did potest, pertinere ad
corporis constitutionem, quidquid materiæ translato corpore, simul cum ipso
transfertur; nam aer, qui intra spongiam est, partim mutatur in ea translatione, is
nimirum, qui orificio est propior, partim manet, qui nimirum intimior, & qui aliquandiu
manet, mutatur deinde.
381.
Hæc, & alia mihi diligentius perpendenti, illud videtur demum, ideam massæ non
esse Accurate determinatam, & distinctam, sed admodum vagam, arbitrariam, &
confusam. Erit massa materia omnis ad corporis constitutionem pertinens; sed a crassa
quadam, & arbitraria æstimatione pendebit illud, quod est pertinere ad ipsam ejus
constitutionem.
Hæc ego ibi: tum ad molem transeo, de cujus indeterminatione jam hic
superius egimus, ac deinde ad densitatem, quæ est relatio massæ, ad molem, eo major,
quo pari mole est major massa, vel quo pari massa est minor moles. Hinc mensura
densitatis est massa divisa per molem; & quæcunque vulgo proferuntur de
comparationibus inter massam, molem, & densitatem, hæc omnia & mihi communia
sunt. Massa est ut factum ex mole & densitate; moles ut massa divisa per densitatem.
Raritas autem etiam mihi, ut & aliis, est densitatis inversa, ut nimirum idem sit dicere,
corpus aliquod esse decuplo minus densum alio aliquo corpore, ac dicere, esse decuplo
magis rarum. Verum quod ad densitatem & raritatem pertinet, in eo ego quidem a
communi sententia discrepo, uti exposui num. 89, quod
[175]
ego nullum habeo limitem
densitatis & raritatis, nec maximum, nec minimum; dum illi minimam debent aliquam
raritatem agnoscere, & maximam densitatem possibilem, utut finitam, quæ illis idcirco
Plures substantiæ
non pertinentes ad
substantiam
corporis.
Nec excludi
omnia fluida, nec
ea omnia includi
posse, quæ
translato corpore
cum ipso
transferuntur.
Hinc indistinctam
esse & massæ
ideam. Quid
densitas & raritas;
utranque augeri,
& minui posse in
hac theoria in
quacunque
1...,150,151,152,153,154,155,156,157,158,159 161,162,163,164,165,166,167,168,169,170,...263
Powered by FlippingBook