Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 176

comprimantur, vel in certam dirigantur plagam; id æquilibrium debebit haberi a solis
mutuis actionibus: sed ejusmodi casum non habemus hic in nostris fluidis, quæ
incumbentis massee premuntur pondere, & aliqua, ut aer, etiam continentis vasis
parietibus comprimuntur, in quibus idcirco omnibus aliqua haberi debet repulsiva vis
inter particulas proximas, licet inter remotiores haberi possit attractio, ut jam constabit.
Tria autem genera fluidorum considerari poterunt: illud, in quo in majoribus ejus
massulis nulla se prodit mutua particularum vis: illud, in quo se prodit vis repulsiva:
illud, in quo vis attractiva se prodit. Primi generis fere sunt pulveres, & arenulæ, ut illæ,
ex quibus etiam horologia clepsydris veterum similia construuntur, & ad fluidorum
naturam accedunt maxime, si satis lævigatam habeant superficiem, quod in quibusdam
granulis cernimus, ut in milio: nam plerumque scabritiem habent aliquam &
inæqualitates, quæ motum difficiliorem reddunt. Secundi generis sunt fluida elastica, ut
aer: tertii vero generis liquores, ut aqua, & mercurius. Porro in primis ostensum est num.
222, & 422, posse binas particulas eodem etiam punctorum numero constantes, sed
diverso modo dispositas, ita diversas habere virium summas in iisdem etiam centrorum
distantiis, ut aliæ se attrahant, aliæ se repellant, aliæ nihil in se invicem agant.
Quamobrem ejusmodi discrimina exhibet abunde Theoria. Verum multa in singulis
diligenter notanda sunt; nam ibi etiam, ubi nulla se prodit vis attractiva, habetur inter
proximas particulas repulsio, ut innui paullo ante, & jam patebit.
[196]
428. Porro in primo casu statim apparet, unde facilis ille habeatur motus.
Quoniam, aucta distantia, nulla sensibili vi se attrahunt particulæ; altera non sequetur
motum alterius; nisi ubi illa versus hanc promota ita accesserit, ut vi repulsiva mutua,
quemadmodum in corporum collisionibus accidit, cogatur illi loco cedere, quæ cessio, si
satis lævigatae superficies fuerint, ut prominentes monticuli in exiguos hiatus ingressi
motum non impediant, & sit locus aliquis, versus quem possint vel in gyrum actæ
particulæ, vel elevatæ, vel per apertum foramen erumpentes, loco cedere; facile fiet, nec
alia requiretur vis ad eum motum, nisi quæ ad inertiæ vim vincendam requiritur, vel si
graves particulæ sint versus externam massam, ut hic versus Tellurem, & fluidum motu
impresso debeat ascendere, vis, quæ requiritur ad vincendam gravitatem ipsam: verum
ad vincendam solam vim inertiæ, satis est quascunque activa vis utcunque exigua, & ad
vincendam gravitatem, in hoc fluidorum genere, si perfecta sit lævigatio; satis est vis
utcunque paullo major pondere massæ fluidæ ascendentis: quanquam nisi excessus
fuerit major; lentissimus erit motus; ipsum autem pondus coget particulas ad se invicem
accedere nonnihil, donec obtineatur vis repulsiva ipsum elidens, uti supra ostendimus
num. 348; adeoque in statu æquilibrii se particulæ, in hoc etiam casu, repellent, sed
erunt citra, & propre ejusmodi limites, ultra quos vis attractiva sit ad sensum nulla.
Quod si figura particularum præterea fuerit sphærica, multo facilior habebitur motus in
omnem plagam ob ipsam circumquaque uniformem figuram.
429. In secundo, ac tertio genere motus itidem habebitur facilis, si particulæ sphæricæ
sint, & paribus a centro distantiis homogeneæ, ut nimirum vires dirigantur ad centra. In
ejusmodi enim particulis motus quidem unius particulæ circa aliam omni difficultate
carebit, & vires mutuæ solum accessum vel recessum impedient. Hinc impresso motu
particulis aliquot, poterunt ipsæ moveri in gyrum aliæ circa alias, & alia succedere
poterit loco ab alia relicto, quin partes remotiores motum ejusmodi sentiant: quanquam
fere semper fortuita quædam particularum dispositio hiatus, qui necessario relinqui
debent inter globos, & directio impressionis varia inducent etiam accessus & recessus
aliquos, quibus fiet, ut motus ad remotiores etiam particulas deveniat, sed eo minor, quo
Unde facilis
motus in fluidis
primi generis.
Eadem ratio, & in
reliquis binis:
discrimen inter
ipsa.
1...,166,167,168,169,170,171,172,173,174,175 177,178,179,180,181,182,183,184,185,186,...263
Powered by FlippingBook