Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 180

plurium particularum temere agitata prætervolat; eæ tantummodo sistentur, quæ
attrahuntur, & ad ea se applicabunt puncta, ad quæ maxime attrahuntur, ac in illis
hærebunt, in quibus post accessum maxime tenaces limites
[201]
nanciscentur; unde &
secretionis, & nutritionis, vegetationis, & certarum figurarum patet ratio admodum
manifesta. Et hæc quidem ad nutritionem, & ad certas figuras pertinentia jam innueram
num. 222, & 423.
440. Quoniam ostensum est, qui fieri possit, ut certam figuram acquirant certa
particularum genera, cujus admodum tenacia sint, si quis omnem veterum
corpuscularium sententiam, quam Gassendus, ac e recentioribus alii secuti sunt,
adhibentes variarum figurarum atomos, ut ad cohæsionem uncinatas, ab hac eadem
Theoria velit deducere, is sane poterit, ut patet, & ejusmodi atomos adhibere ad
explicationem eorum omnium phænomenorum, quæ pendent a sola cohæsione, &
inertia, quæ tamen non ita multa sunt: poterunt autem haberi ejusmodi atomi cum
infinita figuræ suæ tenacitate, & cohæsione mutua suarum partium per solas etiam binas
asymptotes illas, de quibus num. 419, inter se satis proximas. Et si curva virium habeat
tantummodo in minimis distantiis duas ejusmodi asymptotos, tum post crus repulsivum
ulterioris statim consequatur arcus attractivus, primo quidem plurimum recedens ab axe
cum exiguo recessu ab asymptoto, tum ad axem regrediens, & accedens statim ad
formam gravitati exhibendæ debitam; haberentur per ejusmodi curvam atomi habentes
impenetrabilitatem, gravitatem, & figuræ suæ tenacitatem ejusmodi, ut ab ea discedere
non possent discessu quantum libuerit parvo; cum enim possint illæ duæ asymptoti sibi
invicem esse proximo intervallo utcunque parvo, posset utique ita contrahi intervallum
istud, ut figuræ mutatio æqualis datæ cuicunque utcunque parvæ mutationi eviteatur.
Ubi enim cuicunque figuræ inscripta est series continua cubulorum, & puncta in singulis
angulis posita sunt, mutari non potest figura externorum punctorum ductum sequens
mutatione quadam data, per quam quædam puncta discedant a locis prioribus per
quædam intervalla data, manentibus quibusdam, ut manente basi, nisi per quædam data
intervalla a se invicem recedant, vel ad se invicem accedant saltem aliqua puncta, cum,
data distantia puncti a tribus aliis, detur etiam ejus positio respectu illorum, quæ mutari
non potest, nisi aliqua ex iisdem tribus distantiis mutetur, unde fit, ut possit data quævis
positionis mutatio impediri, impedita mutatione distantiæ per intervallum ad eam
mutationem necessarium. Quod si illæ binæ asymptoti essent tantillo remotiores a se
invicem, tum vero & mutatio distantiæ haberi posset tantillo major, & idcirco singulis
distantiis illata vi aliqua posset figura non nihil mutari, & quidem exigua mutatione
distantiarum singularum posset in ingenti serie punctorum haberi inflexio figuræ satis
magna orta ex pluribus exiguis flexibus. Sic & spirales atomi efformari possent, quarum
spiris per vim contractis sentiretur ingens elastica vis, sive determinatio ad
expansionem, ac per hujusmodi atomos possent iti-
[202]
-dem plurima explicari
phænomena, ut & nexus massarum per uncos uncis, vel spiris insertos, quo pacto
explicari itidem posset etiam illud, quomodo in duabus particulis, quarum altera ad
alteram cum ingenti velocitate accesserit, oriatur ingens nexus novus, nimirum sine
regressu a se invicem, unco nimirum alterius in alterius foramen injecto, & intra illud
converso per virium inæqualitatem in diversas unci partes agentium, ut jam prodire non
possit; nam unci cavitas, & foramen, seu porus alterius particulæ, posset esse multo
amplior, quam pro exigua illa distantia insuperabili, ut idcirco inseri posset sine
impedimento orto a viribus agentibus in minore distantia. Eædem autem atomi haberi
possunt, etiam si curva habeat reliquos omnes flexus, quos habet mea, quo pacto ad alia
multo plura, ut ad fermentationes inprimis, ac vaporum, & luminis emissionem multo
aptiores erunt; & sine asymptoticis arcubus, qui vires exhibeant extra originem
Atomistarum
systema posse
deduci totum ex
hac Theoria, &
cum illa bene
cohærere,
explicata præterea
cohæsione
partium in atomis.
1...,170,171,172,173,174,175,176,177,178,179 181,182,183,184,185,186,187,188,189,190,...263
Powered by FlippingBook