Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 189

mutata. Habebitur ibi quædam velut ebullitio, & vaporum quantitas, ac vis in egressu in
diversis substantiis variari plurimum poterit, cum pendeat a situ, in quo illa puncta
collocata sint intra curvam: nam possunt in aliis substantiis esse citra alios ingentes
arcus attractivos, quorum posteriores vel sint prioribus minus validi, vel arcus
repulsivos se subsequentes minus validos habeant.
463. Sed si intervallum, quod massam claudit inter limites accessus, & recessus, sit
perquam exiguum, arcus attractivus postremus non sit ita validus, & succedat arcus
repulsivus validissimus; fieri utique poterit, ut massa, quæ respective quiescebat,
adveniente, exiguo motu a particulis externis satis proxime accedentibus, ut possint
inæqualem motum imprimere punctis particularum massæ, agitatio ejusmodi in ipsa
massa oriatur, qua brevissimo tempore puncta omnia transcendant limitem, & cum
ingenti repulsiva vi, ac velocitate a se invicem discedant. Id videtur accidere in
explosione subita pulveris pyrii, qui plerumque non accenditur contusione sola; sed
exigua scintilla accedente dissilit fere momento temporis, & tanta vi repulsiva globum e
tormento ejicit. Idem apparet in iis phosphoris, quæ deflagrant solo aeris contactu: ac
nemo non videt, quanta in iis omnibus haberi possunt discrimina. Possunt nimirum alia
facilius, alia difficilius deflagrare, alia serius, alia citius: potest sine lenta evaporatione
solvi tota massa tempore brevissimo; potest, ubi massa fuerit heterogenea, avolare unum
substantiæ genus aliis remanentibus, & interea possunt ex iis, quæ remanent, fieri alia
mixta admodum diversa a præcedentibus, mutato etiam textu particularum altiorum
ordinum per id, quod plures particulæ ordinum inferiorum, quæ pertinebant ad diversas
particulas superiorum, coalescant in particulam ordinis superioris novi generis: hinc tam
multæ compositiones, & transformationes in Natura, & in Chemia inprimis: hinc tam
multa, tam diversa vaporum genera, & in aere elastico a tam diversis corporibus fixis
genito tantum discrimen. Patet ubique immensus excursui campus: sed eo relicto
[214]
progredior ad alia nonnulla, quæ ad fermentationes, & evaporationes itidem pertinent.
464. Substantia, quæ fuerat dissoluta, non solum per præcipitationem colligitur iterum,
ut ubi metalla cadunt suo pondere in tenuem pulvisculum redacta; sed etiam per
evaporationem, ut diximus, in salibus, qui evaporato illo fluido, in quo fuerant dissoluti,
remanent in fundo. Et quidem sales non remanent sub forma tenuis pulvisculi, particulis
minutissimis prorsus inertibus, sed colliguntur in massulas grandiusculas habentes
certas figuras quæ in aliis salibus aliæ sunt, & angulosas in omnibus, ac in maxime
corrosivis horrendum in modum cuspidatæ, ac serratæ, unde & sapores salium acutiores,
& aliquorum ex iis, quæ corrosiva sunt, fibrillarum tenuium in animantibus proscissio,
ac destructio organorum necessariorum ad vitam. Quo autem pacto eas potissimum
figuras induere possint, id patet ex num. 439, ut & figuras crystallorum & succorum, ex
quibus gemmæ, & duri lapides fiunt ubi simplices sunt, & suam quique figuram
affectant, ac aliorum ejusmodi, quæ post evaporationem concrescunt, haberi utique
possunt, ut ibidem ostensum est, per hoc, quod in certis tantummodo lateribus, &
punctis particulæ alias particulas positas ad certas distantias attrahant, adeoque sibi
adjungant certo illo ordine, qui respondet illis punctis, vel lateribus.
465. Fermentatio paullatim minuitur, & demum cessat, cujus imminuti motus causas
attigi pluribus locis, ut num. 197. Eodem autem pertinet illud etiam, quod innui num.
440. Irregularitas particularum, ex quibus corpora constant, & inæqualitas virium,
plurimum confert ad imminuendum, & demum sistendum motum. Ubi nimirum aliquæ
particulæ, vel totæ irruerunt in majorum cavitates, vel ubi suos uncos quosdam aliarum
uncis, vel foraminibus inseruerunt, explicari non possunt, & sublapsus quidam, &
Vel subita
explosio, &
deflagratio; ac
transformationes
variæ, avolante
parte mixti.
Concretiones
evaporato fluido,
& certæ figuræ
residui, ut in
salibus.
Quomodo possit
fermentatio
cessar.
1...,179,180,181,182,183,184,185,186,187,188 190,191,192,193,194,195,196,197,198,199,...263
Powered by FlippingBook