Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 195

particulas minuere, non quidem in infinitum (quod ego absolute impossibile arbitror,
quemadmodum & quantitates, quæ revera infinite parvæ sint in se ipsis tales, ac
independenter ab omni nostro cogitandi modo determinatæ: nec vero earum usquam
habetur necessitas in Natura) sed ita, ut adhuc incursus unius particulæ in aliam pro
quovis finite tempore sit, quantum libuerit, improbabilis, quod per finitas utique
magnitudines præstari potest. Si enim concipiatur planum per lucis particulam
quancunque ductum, & cum ea progrediens; eorum planorum numerus dato quovis
finito tempore utcunque longo erit utique finitus; si particulæ inter se distent quovis
utcunque exiguo intervallo, quarum idcirco finito quovis tempore non nisi finitum
numerum emittet massa utcunque lucida. Porro quodvis ex ejusmodi planis ad medias,
qua latissimæ sunt, alias particulas luminis inter se distantes finito numero vicium
appellet utique intra finitum quodvis tempus, cum id per intervalla finita tantummodo
debeat accidere,
[222]
summa ejusmodi accessuum pertinentium ad omnia plana
particularum numero finitarum finita erit itidem, utcunque magna. Licebit autem ita
particularum diametros maximas imminuere, ut spatium plani ad datam quamvis
distantiam protensi circunquaque etiam exiguam, habeat ad sectionem maximam
particulæ rationem, quantum libuerit, majorem illa, quam exprimit ille ingens, sed
finitus accessuum numerus: ac idcirco numerus directionum, per quas possint transire
omnia illa plana ad omnes particulas pertinentia sine incursu in ullam particulam, erit
numero earum, per quas fieri possit incursus, major in ratione ingenti, quantum libuerit;
etiam si cum ea lege progredi deberent, ut altera non deberet transire in majore distantia
ab altera, quam sit intervallum illud determinans exiguum illud spatium, ad quod
assumpta est particularum sectio minor in ratione, quantum libuerit, magna. Infinite
nusquam opus erit in Natura, & series finitorum, quæ in infinitum progreditur, semper
aliquod finitum nobis offert ita magnum, vel parvum, ut ad physicos usus quoscunque
sufficiat.
478. Quod de particulis inter se collatis est dictum, idem locum habet & in particulis
respectu corporum quoruncunque, potissimum si corpora juxta meam Theoriam
constituta sint particulis distantibus a se invicem, & non continue nexu colligatis, sive
extensionis vere continuæ illius veli, aut muri continuam infinitam objicientis
resistentiam, de quo egimus num. 362, & 363. Verum ejusmodi asymptoticorum arcuum
nulla mihi est necessitas in mea Theoria, & hic itidem per nexus, ac vires limitum
ingentis, quantum libuerit, quanquam non etiam infiniti valoris, omnia præstari possunt
in Natura: & si principio inductionis inhærere libeat; debemus potius arbitrari, nullos
esse alios ejusmodi asymptoticos arcus in curva, quam Natura adhibet: cum in ingenti
intervallo a fixis ad particulas minimas, quas intueri per microscopia possumus, nullus
ejusmodi nexus occurrat, quod indicat motus continuus particularum luminis per omnes
ejusmodi tractus; nisi forte primus ille repulsivus, & postremus ejus naturæ arcus, ad
gravitatem pertinens, indicio sint, esse & alios alibi in distantiis, quæ citra
microscopiorum, vel ultra telescopiorum potestatem contrahuntur, vel protenduntur.
Ceterum si vires omnes finitæ sint, & puncta materiæ juxta meam Theoriam simplicia
penitus, & inextensa: multo sane facilius concipitur, qui fiat, ut habeatur hæc apparens
compenetratio sine ullo incursu, & sine ulla dissolutione particularum cum transitu
aliarum per alias.
479. Porro duo sunt, quorum singula rem præstare possunt, velocitas satis magna, quæ
nimirum utcunque magnam virium inæqualitatem potest eludere, & virium
circumquaque positarum æqualitas, quæ differentiam relinquat omnino nullam.
Differentia nunquam sane habebitur omnino nulla, ubi
[223]
punctum materiæ
Asymptoticis iis
cruribus nullum
esse opus: ea
potius
excludenda: quam
bene omnia
explicentur sine
ipsis.
Quomodo rem
conficiant veloci-
tas satis magna, &
æqualitas sensibi-
lis virium circum-
quaque. Quomodo
hæc in
homogeneo medio
habeatur.
1...,185,186,187,188,189,190,191,192,193,194 196,197,198,199,200,201,202,203,204,205,...263
Powered by FlippingBook