Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 196

prætervolet per quandam punctorum veluti silvam, quorum alia ab aliis distent:
necessario enim mutabit distantiam ab iis, a quibus minimum distat, jam accedens
nonnihil, jam recedens. Verum ubi distributio particularum ad æqualitatem quandam
multum accesserit, inæqualitas virium erit perquam exigua; si omnium virium habeatur
ratio, quas exercent omnia puncta disposita circa id punctum ad intervallum, ad quod
satis sensibiles meæ curvæ vires protenduntur. Concipiamus enim sphæram quandam,
quæ habeat pro semidiametro illam distantiam, ad quam protenduntur flexus curvæ
virium primigeniæ, sive ad quam vires singulorum punctorum satis sensibiles
pertingunt. Si medium satis ad homogeneitatem accedat; secta illa sphæra in duas partes
utcunque per centrum, in utraque numerus punctorum materiæ erit quamproxime idem,
& summa virium quam proxime eadem, se compensantibus omnibus exiguis
inæqualitatibus in tanta multitudine, quod in omnibus fit satis numerosis fortuitis
combinationibus: adeoque sine ullo sensibili impedimento, sine ingenti flexione
progredietur punctum quodcunque motu vel rectilineo, vel tremulo quidem nonnihil, sed
parum admodum, & ad sensum æque in omnem plagam.
480. Quod si accedat ingens velocitas; multo adhuc minor erit inæqualitatum effectus,
tum quod multo minus habebunt temporis vires ut agant, tum quod in ipso continuato
progressu inæqualitates jam in unam plagam prævalebunt, jam in aliam, quibus sibi
mutuo celerrime succedentibus, magis adhuc uniformis, & rectilineus erit progressus.
Sic ubi turbo ligneus gyrat celerrime circa verticalem axem cuspide tenuissima innixum
solo, stat utique, inæqualitate ponderis, quæ ad casum determinat, jam ad aliam plagam
jacente, & totam inclinante molem, jam ad aliam, qui, celeritate motus circularis
imminuta, decidit inclinatus, quo exigit præponderantia.
481. Quod autem homogeneitas medii, & velocitas præstant simul, id adhuc auget multo
magis is nexus, qui est inter materiæ puncta particulam componentia, & æquali ad
sensum velocitate delata, qui mutuis viribus cum accessum ad se invicem punctorum
particulam componentium, & recessum impediat, cogit totam particulam simul trepidare
eo solo motu, quem inducit summa inæqualitatum pertinentium ad puncta omnia, quæ
summa adhuc magis ad æqualitatem accedit: nam in fortuitis, & temere hac, illac
dispersis, vel concurrentibus casu circumstantiis, quo major numerus accipitur, eo
inæqualitatum irregularium summa decrescit magis.
482. Demum raritas medii ad id ipsum confert adhuc magis: quo enim major est raritas,
eo minor occurrit punctorum numerus intra illam sphæram, adeoque eo minor virium
componendarum multitudo, & inæqualitas adhuc multo mi
-[224]-
nor. Porro omnes hæ
quatuor causæ æqualitatis concurrunt, ubi agitur de radiis collatis cum aliis radiis:
homogeneitas, nam lumen a dato puncto progrediens suam densitatem imminuit in
ratione reciproca duplicata distantiarum a puncto radiante, adeoque in tam exiguo
circunquaque circa, quodvis punctum intervallo, quantum est id, ad quod virium actio
sensibilis protenditur, ad homogeneitatem accedit in immensum: celeritas, quæ tanta est,
ut singulis arteriæ pulsibus quævis luminis particula fere bis centum millia Romanorum
milliariorum percurrat: nexus particularum mutuus, nam ipsæ luminis particulæ ad
diversos coloratos radios pertinentes habent perennes proprietates suas, quas constanter
servant, ut certum refrangibilitatis gradum, & potentiam certo impulsu agitandi
oculorum fibras, per quam certam certi coloris sensationem eliciant: ac demum tenuitas
immanis, qua opus est ad tantam diffusionem, & tam perennem effluxum sine ulla
sensibili imminutione Solaris massas, & cujus indicium aliquod proferam paullo
inferius. Ubi vero agitur de lumine comparato cum substantiis pellucidis, per quas
Quomodo ingens
velocitas exiguam
inæqualitatem
eludat: exemplum
in turbine ligneo
non cadente.
Accedere nexum
inter puncta
particulæ: quid is
præstet.
Raritatem pluri-
mum prodesse:
omnes eas quatuor
causas habere
locum in lumine
non turbato a
radiis alia
directione delatis
quaquaversum:
priores tres in
mediis
densioribus
pellucidis.
1...,186,187,188,189,190,191,192,193,194,195 197,198,199,200,201,202,203,204,205,206,...263
Powered by FlippingBook