Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 191

quædam est virium intestinarum agentium, ubi cum vires crescere possint in immensum,
mutata utcunque parum distantia; multo adhuc major effectus haberi potest, quam in
casu gravitatis, quæ quidem perseverat eadem, aucta tantummodo velocitate descensus
per novas accelerationes.
469. Quod si ignis excitatur tantummodo per sulphureæ substantiæ fermentationem; ubi
nihil adsit ejus substantiæ, nullus erit metus ab igne. Videmus utique, quo minus
ejusmodi substantiæ corpora habeant, eo minus igni obnoxia esse, ut ex amianto & telæ
fiant, quæ igne moderate purgantur, non comburuntur. Censeo autem idcirco nostras
hasce terrestres substantias ab igne satis intense dissolvi omnes, & inflammari, quod
omnes ejusmodi substantiæ aliquid admixtum habeant, quod nectat etiam inter se
plurimas inertes particulas. At si corpora haberentur aliqua, quæ nihil ex ejusmodi
substantia haberent admixtum; ea in medio igne vehementissimo illæsa perstarent, nec
ullum motum acquirerent, quem nimirum nostra hæc corpora acquirunt ab igne non per
incursum, sed per fermentationem ab internis viribus excitatam. Hinc in ipso Sole, &
fixis, ubi nostra corpora momento fere temporis conflagrarent, & in vapores abirent
tenuissimos, possunt esse corpora ea substantia destituta, quæ vegetent, & vivant sine
ulla organici sui textus læsione minima. Videmus certe maculas superficiei Solis
proximas durantes aliquando per menses etiam plures, ubi nostræ nubes, quibus eæ
videntur satis analogæ, brevissimo tempore dissiparentur.
470. Id mirum videbitur homini præjudiciis præoccupato; nec intelliget, qui fieri possit,
ut vivat aliquid in Sole ipso, in quo tanto major esse debet vis ustoria, dum me exiguus
radiorum solarium numerus majoribus cavis speculis, vel lentibus collectus dissolvit
omnia. At ut evidenter pateat, cujusmodi præjudicium id sit: fingamus nostra corpora
compacta esse ex illis terris, quas bolos vocant, quæ a diversis aquis mineralibus
deponuntur, quæ cum acidis fermentant, ac omnia corpora, quæ habemus præ manibus,
vel ex eadem esse terra, vel plurimum ex ea habere admixtum. Acetum nobis haberetur
loco ignis: quæcunque corpora in acetum deciderent, ingenti motu excitato
dissolverentur citissime, & si manum immitteremus in acetum: ea ipsa per
fermentationem exortam amissa, protinus horrore concuteremur ad solam aceti
viciniam, & eodem modo videretur nobis absurdum quoddam, ubi audiremus, esse
substantias, quæ acetum non metuant, & in eo diu perstare possint sine minimo motu,
atque sui textus læsione, quo vulgus rem prorsus absurdam censebit, si audiat, in medio
igne, in ipso Sole, posse haberi corpora, quæ
[217]
nullam inde læsionem accipiant, sed
pacatissime quiescant, & vegetent, ac vivant.
471. Hæc quidem de igne; jam aliquid de luce, quam ignis emittit, & quæ satis collecta
ipsum excitat. Ipsa lux potest esse effluvium quoddam tenuissimum, & quasi vapor
fermentatione ignea vehementi excussus. Et sane validissima, meo quidem judicio,
argumenta sunt, contra omnes alias hypotheses, ut contra undas, per quas olim
phænomena lucis explicare conatus est Hugenius, quam sententiam diu consepultam
iterum excitare conati sunt nuper summi nostri ævi Geometræ, sed meo quidem judicio
sine success
u
q
: nam explicarunt illi quidem, & satis ægre, paucas admodum luminis
proprietates, aliis intactis prorsus, quas sane per eam hypothesim nullo pacto explicari
posse censeo, & quarum aliquas ipsi arbitror omnino opponi: sed eam sententiam
impugnare non est hujus loci, quod quidem alibi jam præstiti non semel. Mirum sane,
q
Cum hæc scriberem, nondum prodierant Opera Taurinensis Academiæ; nec vero huc usque, dum hoc
Opus reimprimitur, adhuc videre potui, quæ Geometra maximus La Grange hoc in genere protulit.
Quæ careant
penitus materia
sulphuræ, ab igne
non debere lædi:
hinc fortasse in
ipso Sole posse
manere
substantias
illæsas.
Exemplum
fermentationis,
quam cum aceto
habent aliquæ
terræ, aliis illæsis.
De lumine:
sententiam de
emissione luminis
præferendam
omnino undis
fluidi elastici.
1...,181,182,183,184,185,186,187,188,189,190 192,193,194,195,196,197,198,199,200,201,...263
Powered by FlippingBook