Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 192

quam egregie in effluviorum emanantium sententia ex mea Theoria profluant omnes
tam variæ lucis proprietates, quam explicationem fuse persecutus sum in secunda parte
dissertationis
De Lumine
: præcipua capita hic attingam; interea illud innuam, videri
admodum rationi consentaneam ejusmodi sententiam materiæ effluentis, vel ex eo, quod
in ingenti agitatione, quam habet ignis, debet utique juxta id, quod vidimus num. 195,
evolare copia quædam particularum, ut in ebullitionibus, effervescentiis,
fermentationibus passim evaporationes habentur.
472. Præcipuas proprietates luminis sunt ejus emissio constans, & ab æquali massa, ut
ab eodem Sole, ab ejusdem candelæ flamma, ad sensum eadem intensitate: immanis
velocitas, nam semidiametrorum terrestrium 20 millia, quanta est circiter Solis a Terra
distantia, percurrit semiquadrante horæ; velocitatum discrimen exiguum in diversis
radiis, nam celeritatis discrimen in radiis homogeneis vix ullum esse, si quod est,
colligitur pluribus indiciis: propagatio rectilinea per medium diaphanum ejusdem
densitatis ubique cum impedimento progressus per media opaca, sine ullo impedimento
sensibili ex impactu in se invicem radiorum tot diversas directiones habentium, aut in
partes internas diaphanorum corporum utcunque densorum: reflexio partis luminis ad
angulos æquales in mutatione medii, parte, quæ reflectitur, eo majore respectu luminis,
quo obliquitas incidentiæ est major; refractio alterius partis eadem mutatione cum lege
constantis rationis inter sinum incidentiæ, & sinum anguli refracti; quæ ratio
[218]
in
diversis coloratis radiis diversa est, in quo stat diversa diversorum coloratorum radiorum
refrangibilitas: dispersio & in reflexione, & in refractione exiguæ partis luminis cum
directionibus quibuscunque quaquaversus: alternatio binarum dispositionum in quovis
radio, in quarum altera facilius reflectatur, & in altera facilius transmittatur lux delata ad
superficiem dirimentem duo media heterogenea, quas Newtonus vocat vices facilioris
reflexionis, & facilioris transmissus, cum intervallis vicium, post quæ nimirum
dispositiones maxime faventes reflexioni, vel refractioni redeunt, æquabilis in eodem
radio ingresso in idem medium, & diversis coloratis radiis, in diversis mediorum
densitatibus, & in diversis inclinationibus, in quibus radius ingreditur, ex quibus
vicibus, & earum intervallis diversis in diversis coloratis radiis pendent omnia
phænomena laminarum tenuium, & naturalium colorum tam permanentium, quam
variabilium, uti & crassarum laminarum colores, quæ omnia satis luculenter exposuit in
celebri dissertatione
De Lumine
P. Carolus Benvenuti e Soc. nostra Scriptor
accuratissimus: ac demum illa, quam vocant diffractionem, qua radii in transitu prope
corporum acies inflectuntur, & qui diversum colorem, ac diversam refrangibilitatem
habent, in angulis diversis.
473. Quod pertinet ad emissionem jam est expositum num. 199, & num 461; ubi etiam
ostensum est illud, manente eadem massa quæ emittit effluvia, ipsorum multitudinem
dato tempore esse ad sensum eandem. Porro fieri potest, ut massa, quæ lumen emittit,
penitus dissolvatur, ut in ignibus subitis accidit, & fieri potest, ut perseveret diutissime,
Id potissimum pendet a magnitudine intervalli, in quo fit oscillatio fermentationis, & a
natura arcus attractivi terminantis id intervallum juxta num. 195. Quin immo si Auctor
Naturæ voluit massam vehementissima etiam fermentatione agitatam prorsus
indissolubilem quacunque finita velocitate, potuit facile id præstare juxta num. 460 per
alios asymptoticos arcus cum areis infinitis, intra quorum limites sit massa
fermentescens; quorum ope ea colligari potest ita, ut dissolvi omnino nequeat, ponendo
deinde materiam luminis emittendi, ultra intervallum earum asymptotorum respectu
particularum ejus massæ, & citra arcum attractivum ingentis areæ, sed non infinitæ, ex
quo aliæ lucidæ particulæ evolare possint post alias. Nec illud, quod vulgo objici solet,
Proprietates
luminis, quarum
redenda est ratio.
Emissio quomodo
fiat: qui fiat ut
quædam simul
citissime
dissolvantur dum
lumen emittunt, ut
ignis subitus,
quædam, ut Sol,
diutissime
persistent sine
sensibili jactura.
1...,182,183,184,185,186,187,188,189,190,191 193,194,195,196,197,198,199,200,201,202,...263
Powered by FlippingBook