Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 194

362, sola satis magna velocitate obtineri posse apparentem compenetrationem duarum
substantiarum, quam tenuitas, & homogeneitas spatii, per quod transitur, plurimum
juvat. Quoniam respectu punctorum materiæ prorsus indivisibilium, & inextensorum
infinities infinita sunt puncta spatii existentia in eodem plano; infinities infinite est
improbabilis pro quovis momento temporis directio motus puncti materiæ cujus vis
accurate versus aliud punctum materiæ, ac improbabilitas pro summa momentorum
omnium contentorum dato quovis tempore utcunque longo evadit adhuc infinita. Ingens
quidem est numerus punctorum lucis, & propemodum immensus, sed in mea Theoria
utique finitus. Ea puncta quovis momento temporis directiones motuum habent numero
propemodum immenso, sed in mea Theoria finite. Verum quidem est, ubicunque oculus
collocetur in immensa propemodum superficie sphæræ circa unam fixam remotissimam
descripta, immo intra ipsam sphæram, videri fixam, & proinde aliquam luminis
particulam afficere nostrum oculum: sed id fit in mea Theoria non quia accurate in
omnibus absolute infinitis directionibus adveniant radii, sed quod pupilla, & fibræ
oculorum non unicum punctum sunt, & vires punctorum particulæ luminis agunt ad
aliquod intervallum. Hinc quovis utcunque longo tempore nullus debet accidere casus in
mea Theoria, in quo punctum aliquod luminis directe tendat contra aliquod aliud
punctum vel luminis, vel substantiæ cujusvis, ut in ipsum debeat incurrere. Quamobrem
per incursum, & immediatum impactum nullum punctum luminis aut sistet motum
suum, aut deflectet.
476. Id quidem commune est omnibus corporibus, quæ corpora inter se congrediuntur.
Ea nullum habent in mea Theoria punctum immediatum incurrens in aliud punctum;
quam ob causam & illud ibidem dixi, si nullæ vires mutuæ adessent, debere utique
haberi apparentem quandam compenetrationem omnium massarum; sed adhuc vel ex
hoc solo capite veram compenetrationem haberi nunquam omnino posse. Vires igitur
quæ ad aliquam distantiam protenduntur, im-
[221]
-pediunt progressum. Eæ vires si
circumquaque essent semper æquales; nullum impedimentum haberet motus, qui vi
inertiæ deberet esse rectilineus. Quare sola differentia virium agentium in punctum
mobile obstare potest. At si nulla occurrat infinita vis arcus asymptotici cujuspiam post
primum; vires omnes finitæ sunt, adeoque & differentia virium secundum diversas
directiones agentium finita est semper. Igitur utcunque ea sit magna, ipsam finita
quædam velocitas elidere potest, quin permittat ullam retardationem, accelerationem,
deviationem, quæ ad datam quampiam utcunque parvam magnitudinem assurgat: nam
vires indigent tempore ad producendam novam velocitatem, quæ semper proportionalis
est tempori, & vi. Hinc si satis magna velocitas haberetur; quævis substantia trans aliam
quanvis libere permearet sine ullo sensibili obstaculo, & sine ulla sensibili mutatione
dispositionis propriorum punctorum, & sine ulla jactura nexus mutui inter ipsa puncta,
& cohæsionis, quod ibidem illustravi exemplo ferrei globuli inter magnetes dispersos
cum satis magna velocitate libere permeantis, ubi etiam illud vidimus, in hoc casu
virium ubique finitarum impenetrabilitatis ideam, quam habemus, nos debere soli
mediocritati nostrarum velocitatum, & virium, quarum ope non possumus imprimere
satis magnam velocitatem, & libere trans murorum septa, & trans occlusas portas
pervadere.
477. Id quidem ita se habet, si nullas præter primam asymptoti habeantur, quæ vires
absolute infinitas inducant: nam si per ejusmodi asymptoticos arcus particulæ fiant &
indissolubiles, & prorsus impenetrabiles juxta num. 362: tum vero nulla utcunque
magna velocitate posset una particula alteram transvolare, & res eodem recideret, quo in
communi sententia de continua extensione materiæ. Tum nimirum oporteret lucis
Si satis magnam
velocitatem
habeant; quævis,
solida etiam,
transitura trans
alia solida sine
ulla motuum
perturbatione.
Si per asympto-
ticos arcus
particu-læ essent
prorsus
impermeabiles,
tum recurrendum
ad molem
imminutam
quantum oportet.
1...,184,185,186,187,188,189,190,191,192,193 195,196,197,198,199,200,201,202,203,204,...263
Powered by FlippingBook