Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 190

compressiones particularum accidunt in massa temere agitata, quæ motum imminuunt &
ad sensum extinguunt, quo & in mollibus sisti motus potest post amissam figuram.
Multum itidem potest ad minuendum, ac demum sistendum motum sola asperitas ipsa
particularum, ut motus in scabro corpore sistitur per frictionem; multum incursus in
externa puncta, ut aer pendulum sistit: multum particulæ, quæ emittuntur in omnes
plagas, ut in evaporatione, vel ubi corpus refrigescit, excussis pluribus igneis particulis,
quæ dum evolant actione particularum massæ, ipsis massæ particulis procurrentibus
motum in partes contrarias imprimunt, & dum illæ, quæ oscillationem auxerant, aliæ
post alias aufugiunt, illæ, quæ remanent, sunt, quæ oscillationes ipsas internis, &
externis actionibus minuebant.
466. Porro non omnes substantiæ cum omnibus fermentant, sed cum quibusdam
tantummodo: acida cum alcalinis; &
[215]
quod quibusdam videtur mirum, sunt
quædam, quæ apparent acida respectu unius substantiæ, & alcalina respectu alterius. Ea
omnia in mea Theoria facilem admodum explicationem habent: nam vidimus, particulas
quasdam respectu quarundam inertes esse, cum quibus commixtæ idcirco non
fermentant, respectu aliarum exercere vires varias: adeoque si respectu quarundam
habeant pro variis distantiis diversas vires, & alternationem satis magnam attractionum,
ac repulsionum; statim, ac satis prope ad ipsas accesserint, fermentant. Sic si limatura
ferri cum sulphure commisceatur, & inspergatur aqua, oritur aliquanto post ingens
fermentatio, quæ & inflammationem parit, ac terræmotuum exhibet imaginem quandam,
& vulcanorum. Oportuit ferrum in tenues particulas discerpere, ac ad majorem
mixtionem adhuc adhibere aquam.
467. Ignem ego itidem arbitror esse quoddam fermentationis genus, quod acquirat vel
potissimum, vel etiam sola sulphurea substantia, cum qua fermentat materia lucis
vehementissime, si in satis magna copia collecta sit. Ignem autem voco eum, qui non
tantum rarefacit motu suo, sed & calefacit, & lucet, quæ omnia habentur, quando
materia illa sulphurea satis fermentescit. Porro ignis comburit, quia in substantiis
combustibilibus multum adest substantiæ cujusdam, quæ sulphure abundat plurimum, &
quæ idcirco sulphurea appellari potest, quæ vel per lucem in satis magna copia
collectam, vel per ipsam jam fermentescentem sulphuream substantiam satis
prægnantem ipsa lucida materia sibi admotam fermentescit itidem, & dissolvitur, ac
avolat. Is ingens motus intestinus particularum excurrentium fit utique per vires mutuas
inter particulas, quæ erant in æquilibrio: sed mutatis parum admodum distantiis exigui
etiam punctorum numeri per exiguum unius scintillæ, vel tenuissimorum radiorum
accessum, jam aliæ vires succedunt, & per earum reciprocationem perturbatur
punctorum motus, qui cito per totam massam propagatur.
468. Imaginem rei admodum vividam habere possumus in sola etiam gravitate. Emergat
e mari satis editus mons, per cujus latera dispositæ sint versus fundum ingentes lapidum
prægrandium moles, tum quo magis ascenditur, eo minores; donec versus apicem lapilli
sint, & in summo monte arenulæ: sint autem omnia tere in æquilibrio pendentia ita, ut vi
respectu molis exigua devolvi possint. Si avicula in summo monte commoveat arenulam
pede; hæc decidit, & lapillos secum dejicit, qui, dum ruunt, majores lapides secum
trahunt, & hi demum ingentes illas moles: fit ruina immanis, & ingens motus, qui,
decidentibus in mare omnibus, mare ipsum commovet, ac in eo agitationem ingentem,
& undas immanes ciet, motu aquarum vehementissimo diutissime perdurante. Avi-
[216]
-cula æquilibrium arenulæ sustulit vi perquam exigua: reliquos motus gravitas
edidit, quæ occasionem agendi est nacta ex illo exiguo motu aviculæ. Hæc imago
Cur quædam
substantiæ
fermentent cum
quibusdam, & non
cum aliis; cur
quædam, ut
fermentent,
debeant contundi.
Ignem esse
fermentationis
genus: quomodo
excitetur tanta
fermentatio ab
exigua scintilla.
Exemplum
aviculæ dimota
arenula in summo
monte dejicientis
lapillos, saxa,
rupes, &
excitantis in mari
subjecto undas
immanes.
1...,180,181,182,183,184,185,186,187,188,189 191,192,193,194,195,196,197,198,199,200,...263
Powered by FlippingBook