Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 193

tanta luminis effusione debere multum imminui massam Solis, habet ullam
difficultatem, posita illa componibilitate in infinitum & illa solutione problematis quæ
habetur num. 395. Potest enim in spatiolo utcunque exiguo haberi numerus utcunque
ingens punctorum, & omnis massa luminis, quæ diffusa tam immanem molem occupat,
potest in Sole, vel prope Solem occupavisse spatiolum, quantum libuerit, parvum, ut
idcirco Sol post quotcunque sæ-
[219]
-culorum millia ne latum quidem unguem
decrescat. Id pendet a ratione densitatis luminis ad densitatem Solis, quæ ratio potest
esse utcunque parva; & quidem pro immensa luminis tenuitate sunt argumenta
admodum valida, quorum aliqua proferam infra.
474. Celeritas utcunque magna haberi potest ab arcubus repulsivis satis validis, qui
occurrant post extremum limitem oscillationis terminatæ ab arcu ingenti attractive juxta
num. 194: nam si inde evadat particula cum velocitate nulla; quadratum velocitatis
totius definitur ab excessu arearum omnium repulsivarum supra omnes attractivas juxta
num. 178, qui excessus cum possit esse utcunque magnus; ejusmodi celeritas potest
itidem esse utcunque magna. Verum celeritatis discrimen in particulis homogeneis erit
prorsus insensibile, qui a particulæ luminis ejusdem generis ad finem oscillationis
advenient cum velocitatibus fere nullis: nam eæ, quæ juxta Theoriam expositam num.
195, paullatim augent oscillationem suam, demum adveniunt ad limitem cohibentem
massam, & avolant; quo si tum, cum avolant, advenirent cum ingenti velocitate,
advenissent utique eodem, & effugissent in oscillatione præcedenti. Demonstravimus
autem ibidem, exiguum discrimen velocitatis in ingressu spatii, in quo datæ vires
perpetuo accelerant motum, & generant velocitatem ingentem, inducere discrimen
velocitatis genitæ perquam exiguum etiam respectu illius exigui discriminis velocitatis
initialis, quod demonstravimus ibi ratione petita a natura quadrati quantitatis ingentis
conjuncti cum quadrate quantitatis multo minoris, quod quantitatem exhibet a priore illa
differentem multo minus, quam sit quantitas illa parva, cujus quadratum conjungitur.
Discrimen aliquod sensibile haberi poterit; siqua effugiunt, non sint puncta simplicia,
sed particulæ non nihil inter se diversæ: nam curva virium, qua massa tota agit in
ejusmodi particulas, potest esse nonnihil diversa pro illis diversis particulis, adeoque
excessus summæ arearum repulsivarum supra summam attractivarum potest esse
nonnihil diversus & quadratum velocitatis ipsi respondens nonnihil itidem diversum.
Hoc pacto particulæ luminis homogeneæ habebunt velocitatem ad sensum prorsus
æqualem; particulas heterogeneæ poterunt habere nonnihil diversam, uti ex observatione
phænomenorum videtur omnino colligi. Illud unum hac in re notandum superest, quod
curva virium, qua massa tota agit in particulam positam jam ultra terminum
oscillationum, mutatis per oscillationem ipsam punctis massæ, mutabitur nonnihil: sed
quoniam in fortuita ingenti agitatione massæ totius celerrime succedunt omnes diversæ
positiones punctorum; summa omnium erit ad sensum eadem, potissimum pro particula
diutius hærente in illo initio suæ fugæ, ad quod advenit, uti diximus, cum velocitate
perquam exigua, ut idcirco homogenearum velocitas,
[220]
ubi jam deventum fuerit ad
arcum gravitatis, & vires exiguas, debeat esse ad sensum eadem, & discrimen aliquod
haberi possit tantummodo in heterogeneis particulis a diverse earum textu. Patet igitur,
unde celeritas ingens provenire possit, & si quod est celeritatis discrimen exiguum.
475. Quod pertinet ad propagationem rectilineam per medium homogeneum diaphanum,
& ad motum liberum sine ullo impedimento a particulis ipsius luminis, vel medii
diaphani, id in mea Theoria admodum facile exponitur, quod in aliis ingentem
difficultatem parit. Et quidem quod pertinet ad impedimenta, si curva virium nullum
habeat arcum asymptoticum perpendicularem axi præter primum: ostensum est num.
Unde tanta
velocitas; cum
velocitatis
discrimen
exiguum, & in
radiis homogeneis
multo minus.
Unde propagatio
rectilinea: incur-
sum immediatum
punctorum lucis,
in puncta medii
nullum haberi:
virium in medio
homogeneo exig-
uam
inæqualitatem
eludi a tenuitate,
& celeritate
luminis.
1...,183,184,185,186,187,188,189,190,191,192 194,195,196,197,198,199,200,201,202,203,...263
Powered by FlippingBook