Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 181

abscissarum in infinitum excrescentes, idem obtineri poterit per solos limites cohæsionis
admodum validos cum tenacitate figuræ non quidem infinita, sed tamen maxima, ubi,
quod illi veteres non explicarunt, cohæsio partium atomorum inter se, adeoque
atomorum soliditas, ut & continuata impenetrabilitatis resistentia, & gravitas, ex eodem
generali derivaretur principio, ex quo & reliqua universa Natura. Illud unum hic
notandum superest, ejusmodi atomos habituras necessario ubique distantiam a se
invicem majorem, quam pro illa insuperabili distantia, ad quam externa puncta devenire
ibi non possunt.
441. Huc etiam pertinet solutio hujusmodi difficultatis, quæ sponte se objicit: si omnia
materiæ puncta simplicia sunt, & vires in quavis directione circumquaque exercent
easdem; omnia corpora ex iis utique composita erunt fluida multo potiore jure, quam
fluida esse debeant, quæ globulis constent easdem in omni circum directione vires
exercentibus. Huic difficultati hic facile occurritur: si particularum puncta possent vi
adhibita mutare aliquanto magis distantias inter se, nam aliqua etiam ad circulationem
exigua mutatio requiritur; posset autem imprimi exiguo numero punctorum
constituentium unam e particulis primorum ordinum, quin imprimatur simul omnibus
ejusmodi punctis, vel satis magno eorum numero, motus ad sensum idem; tum utique
haberetur idem, quod habetur in fluidis, & separatis aliis punctis post alia, motus facilis
per omnes omnium corporum massas obtineretur. At particulæ primi ordinis ab
indivisibilibus punctis ortæ, ut & proximorum ordinum particulæ ortæ ab iis, sua ipsa
parvitate molis tueri possunt juxta num. 424 formam suam, & positionem punctorum:
nam differentia virium exercitarum in diversa earum puncta potest esse perquam exigua,
summa virium prohibente tantum accessum unius particulæ ad alteram, quo tamen
accessu inæqualitas virium, & obliquitas directionum ha-
[203]
-beatur adhuc satis magna
ad vincendas vires mutuas, mutandam positionem, qua positione manente, manet
inæqualitas virium, quas diversa puncta ejus particulæ exercent in aliam particulam. Ea
inæqualitas itidem potest non esse satis magna, ut possit illius mutuas vires vincere, &
textum dissolvere, sed esse tanta, ut motum inducat in latus, ac ejus motus obliquitas, &
virium inæqualitas eo deinde erit major, quo ad altiores ascenditur particularum ordines,
donec deveniatur ad corpora, quæ a nobis sentiuntur.
442 . Solida externum corpus ad ea delatum intra suam massam non recipiunt, ut
vidimus: at fluida solidum intra se moveri permittunt, sed. resistunt motui. Resistentiam
ejusmodi accurate comparare, & ejus leges accurate definire, est res admodum ardua.
Oporteret nosse ipsam virium legem determinate, & numerum, & dispositionem
punctorum, ac habere satis promotam Geometriam, & Analysin ad rem præstandam.
Sed in tanta particularum, & virium multitudine, quam debeat esse res ardua, & humano
captu superior determinatio omnium motuum, satis constat ex ipso problemate trium
corporum in se mutuo agentium, quod num. 204 diximus nondum satis generaliter
solutum esse. Hinc alii ad alias hypotheses confugiunt, ut rem perficiant, & omnes
ejusmodi methodi æque cum mea, ac cum communi Theoria, consentire possunt.
443. Ut tamen aliquid innuam etiam de eo argumento, duplex est resistentiæ fons in
fluidis; primo quidem oritur resistentia ex motu impresso particulis fluidi; nam juxta
leges collisionis corporum, corpus imprimens motum alteri, tantundem amittit de suo.
Deinde oritur resistentia a viribus, quas particulæ exercent, dum aliæ in alias incurrunt,
quæ earum motum impediunt, quo casu comprimuntur non nihil particulæ ipsæ etiam in
fluidis non elasticis egressæ e limitibus, & æquilibrio: acquirunt autem motus admodum
diversos, gyrant, & alias impellunt, quæ a tergo urgent non nihil corpus progrediens,
Cur non omnia
corpora sint
fluida; licet omnia
puncta sint
circumquaque
ejusdem vis.
Difficultas
determinandi
resistentiam
fluidorum:
methodi indirectæ
id præstandi
eædem in hac
Theoria ac in
communi.
Bini resistentiæ
fontes & utriusque
lex
1...,171,172,173,174,175,176,177,178,179,180 182,183,184,185,186,187,188,189,190,191,...263
Powered by FlippingBook