Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 182

quod potissimum a fluidis elasticis a tergo impellitur, dilatato ibi fluido, dum a fronte a
fluido ibi compresso impeditur: sed ea omnia, uti diximus, accurate comparare non licet.
Illud generaliter notari potest: resistentia, quæ provenit a motu communicate particulis
fluidi, & quæ dicitur orta ab inertia ipsius fluidi, est ut ejus densitas, & ut quadratum
velocitatis conjunctim: ut densitas quia pari velocitate eo pluribus dato tempore
particulis motus idem imprimitur, quo densitas est major, nimirum quo plures in dato
spatio occurrunt particulæ: ut quadratum velocitatis, quia pari densitate eo plures
particulæ dato tempore loco movendæ sunt, quo major est velocitas, nimirum quo plus
spatii percurritur, & eo major singulis imprimitur motus, quo itidem velocitas est major.
Resistentia autem, quæ oritur a viribus, quas in se exercent particulæ, si vis ea esset
eadem in singulis, quacunque velocitate
[204]
moveatur corpus progrediens, esset in
ratione temporis, sive constans: nam plures quidem eodem tempore particulæ eam vim
exercent, sed breviore tempore durat singularum actio, adeoque summa evadit constans.
Verum si velocitas corporis progredientis sit major; particulæ magis compinguntur, &
ad se invicem accedunt magis, adeoque major est itidem vis. Quare ejusmodi resistentia
est partim constans, sive, ut vocant, in ratione momentorum temporis, & partim in
aliqua ratione itidem velocitatis.
444. Porro ex experimentis nonnullis videtur erui, resistentiam in nonnullis fluidis esse
partim in ratione duplicate velocitatum, partim in ratione earum simplici, & partim
constantem, sive in ratione momentorum temporis, quanvis ubi velocitas est ingens,
deprehendatur major: & ubi fluiditas est ingens, ut in aqua, ut secundum resistentiæ
genus, quod est magis irregulare, & incertum, fit respectu prioris exiguum, satis accedit
resistentia ad rationem duplicatam velocitatum. Sed & illud cum Theoria conspirat,
quod viscosa fluida multo magis resistunt, quam pro ratione suæ densitatis, & velocitate
corporis progredientis: nam in ejusmodi fluidis, quæ ad solida accedunt, illud secundum
resistentiæ genus est multo majus, quod quidem in solidis usque adeo crescit: quanquam
& in iis intrudi per ingentem vim intra massam potest corpus extraneum, ut clavus in
murum, vel in metallum, quæ tamen, si fragilia sunt, & sensibilem compressionem non
admittant, diffringuntur.
445. Jam vero quæcunque a Newtono primum, tum ab aliis demonstrata sunt de motu
corporum, quibus resistitur in variis rationibus velocitatum, ea omnia consentiunt itidem
cum mea Theoria, & hujus sunt loci, ac ad illam pertinent Mechanicæ partem, quæ agit
de motu solidorum per fluida. Sic etiam determinatio figuræ, cui minimum resistitur,
determinatio vis fluidi solidum impellentis directionibus quibuscunque, mensura
velocitatis inde oriundæ per corporum objectorum resistentiam observatione definitam,
innatatio solidorum in fluidis, ac alia ejusmodi, & mihi communia sunt: sed oportet rite
distinguere, quæ sunt hypothetica tantummodo, ab iis, quæ habentur reapse in Natura.
446. Ad fluida & solida pertinent itidem, quæcunque in parte secunda demonstrata sunt
de pressione fluidorum, & velocitate in effluxu, quæcumque de æquilibrio solidorum, de
vecte, de centro oscillationis, & percussionis, quæ quidem in Mechanica pertractari
solent. Illud unum addo, ex motu facili particularum fluidi aliarum circa alias, &
irregulari earum congestione, facile deduci, debere pressionem propagari quaquaversus.
Sed de his jam satis, quæ ad soliditatem, & fluiditatem pertinent: illud vero, quod
pertinet ad discrimen inter elastica, & mollia, brevi expediam. Elastica sunt, quæ post
mutationem
[205]
figuræ redeunt ad formam priorem; mollia, quæ in nova positione
perseverant. Id discrimen Theoria exhibet per distantiam, vel propinquitatem limitum,
juxta ea, quæ dicta num. 199. Si limites proximi illi, in quo particulæ cohærent, hinc, &
Quam legem
videantur innuere
experimenta: in
viscosis
resistentiam esse
majorem.
Problemata alia ad
resistentiam
pertinentia itidem
communia huic
Theoriæ.
Alia pertinentia
huc pertracta in
parte secunda:
discrimen inter
elastica, & mollia.
1...,172,173,174,175,176,177,178,179,180,181 183,184,185,186,187,188,189,190,191,192,...263
Powered by FlippingBook