Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 206

tempusculum utcunque exiguum omnia puncta æquilibrium amittent, & motum
habebunt aliquem. Interea cessante actione vis impellentis punctum primum incipiet
ipsum retar-
[236]
-dari vi repulsiva secundi dexteri prævalente supra vim secundi
sinistri, sed adhuc progredietur, & accedet ad secundum, ac ipsum accelerabit: verum
post aliquod tempus retardatio continua puncti impulsi, & acceleratio secundi reducent
illa ad velocitatem eandem: tum vero non ultra accedent ad se invicem, sed recedent,
quo recessu incipiet retardari etiam punctum primum dexterum, ac paullo post
extinguetur tota velocitas puncti impulsi, quod incipiet regredi: aliquanto post incipiet
regredi & punctum secundum dexterum, & aliquanto post tertium, ac ita porro aliud.
Sed interea punctum impulsum, dum regreditur, incipiet urgeri magis a primo sinistro,
& acceleratio minuetur: tum habebitur retardatio, tum motus iterum reflexus. Dum id
punctum iterum incipit regredi versus dexteram, erit aliquod e dexteris, quod tune primo
incipiet regredi versus sinistram, & dum per easdem vices punctum impulsum iterum
reflexit motum versus sinistram, aliud dexterum remotius incipiet regredi versus ipsam
sinistram, ac ita porro motus semper progreditur ad dexteram major, & incipient regredi
nova puncta alia post alia. Undæ amplitudinem determinabit distantia duorum
punctorum, quæ simul eunt & simul redeunt, ac celeritatem propagationis soni tempus,
quod requiritur ad unam oscillationem puncti impulsi, & distantia a se invicem
punctorum, quæ simul cum eo eunt, & redeunt; & quod ad dexteram accidit ad
sinistram. Sed & ea perquisitio est longe altioris indaginis, quam ut hic institui debeat;
& ad veras soni undas elasticas referendas non sufficit una series punctorum jacentium
in directum, sed congeries punctorum, vel particularum circumquaque dispersarum, &
se repellentium.
506. Interea illud unum adjiciam, in mea Theoria admodum facile solvi difficultatem,
quam Eulerus objecit Mairanio, explicanti propagationem diversorum sonorum, a
quibus diversi toni pendent, per diversa genera particularum elasticarum, quæ habentur
in acre, quorum singula singulis sonis inserviant, ut diversi sunt colorati radii cum
diverse constanti refrangibilitatis gradu, & colore. Eulerus illud objicit, uti tam multa
sunt sonorum genera, quæ ad nostras, & aliorum aures simul possint deferri, ita debere
haberi continuam seriem particularum omnium generum ad ea deferenda, quod haberi
omnino non possit, cum circa globum quenvis in eodem plano non nisi sex tantummodo
alii globi in gyrum possint consistere. Difficultas in mea Theoria nulla est, cum
particulas aliæ in alias non agant per immediatum contactum, sed in aliqua distantia,
quæ diametro globorum potest esse major in ratione quacunque utcunque magna. Cum
igitur certi globuli in iisdem distantiis possint esse inertes respectu certorum, & activi
respectu aliorum; patet, posse multos diversorum generum globulos esse permixtos ita,
ut actionem aliorum sentiant alii. Quin
[237]
immo licet activi sint globuli, fieri debet,
ut alii habeant motus conformes tum eos, qui pendent a viribus mutuis inter duos
globulos, a quibus proveniunt undæ, tum eos qui pendent ab interna distributione
punctorum, a qua proveniunt singularum particularum interni vibratorii motus, & qui
itidem ad diversum sonorum genus plurimum conferre possint, & dissimilium globorum
oscillationes se mutuo turbent, similium perpetuo post primas actiones actionibus aliis
conformibus augeantur, quemadmodum in consonantibus instrumentorum chordis
cernimus, quarum una percussa sonant & reliquæ. Ubique libertas motuum, &
dispositionis, quæ sublato immediate impulsu, & accurata continuitate in corporum
textu, acquiritur ad explicandam naturam, est perquam idonea, & opportuna.
507. Quod pertinet ad tactiles proprietates, quid sit solidum, fluidum, rigidum, molle
elasticum, flexile, fragile, grave, abunde explicavimus: quid lævigatum, quid asperum,
Solutio
difficultatis
pertinentis ad
propagationem
rectilineam
diversorum
sonorum
admodum facilis
in hac Theoria.
De calore &
frigore: materiæ
cientis calorem
expansio orta ab
elasticitate: fixatio
ejusdem, &
velocitas ut tor-
rentis cujusdam.
1...,196,197,198,199,200,201,202,203,204,205 207,208,209,210,211,212,213,214,215,216,...263
Powered by FlippingBook