Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 212

518. Posset autem admitti vis in quibusdam generibus nulla, & tunc substantia unius ex
iis generibus liberrime permearet per substantiam alterius sine ullo occursu, qui in
numero finite punctorum indivisibilium nullus haberetur, adeoque transiret cum
impenetrabilitate reali, & compenetratione apparente: ac posset unum genus esse
colligatum cum alio per legem virium, quam habeant cum tertio, sine ulla lege virium
mutua inter ipsa, vel possent ea duo genera nullum habere nexum cum ullo tertio: atque
in hoc posteriore casu haberi possent plurimi Mundi materiales, & sensibiles in eodem
spatio ita inter se disparati, ut nullum alter cum altero haberet commercium, nec alter
ullam alterius notitiam posset unquam acquirere. Mirum sane, quam multæ aliæ in
casibus illius nexus cujuspiam duorum generum cum tertio combinationes haberi
possint ad explicanda Naturæ phænomena: sed argumenta, quæ pro homogeneitate
protuli, locum habent pro omnibus punctis, cum quibus nos commercium aliquod
habere possumus, pro quibus solis inductio locum habere potest. An autem sint alia
punctorum genera vel hic in nostro spatio, vel alibi in distantia quavis, vel si id ipsum
non repugnat, in aliquo alio spatii genere, quod nullam habeat relationem cum nostro
spatio, in quo possint esse puncta sine ulla relatione distantiæ a punctis in nostro
existentibus, nos prorsus ignoramus, nihil enim eo pertinens omnino ex Naturæ
phænomenis colligere possumus, & nimis est audax, qui eorum omnium, quæ condidit
Divinus Naturæ Fabricator limitem ponat suam sentiendi, & vero etiam cogitandi vim.
519. Sed redeundo ad meam homogeneorum elementorum Theoriam, singulares
corporum formæ erunt combinatio punctorum homogeneorum, quæ habetur a distantiis
& positionibus, ac præter solam combinationem velocitas, & directio motus punctorum
singulorum; pro individuis vero corporum massis accedit punctorum numerus. Dato
numero & dispositione punctorum in data massa, datur radix omnium proprietatum,
quas habet eadem massa in se, & omnium relationum,
[245]
quas eadem habere debet
cum aliis massis, quas nimirum determinabunt numeri, & combinationes, ac motus
earum, & datur radix omnium mutationum, quæ ipsi possunt accidere. Quoniam vero
sunt quædam combinationes peculiares, quæ exhibent quasdam peculiares proprietates
constantes, quas determinavimus, & exposuimus, nimirum suæ pro cohæsione, & variis
soliditatum gradibus, suæ pro fluiditate, suæ pro elasticitate, suæ pro mollitie, suæ pro
certis acquirendis figuris, suæ pro certis habendis oscillationibus, quæ & per se, & per
vires sibi affixas diversos sapores pariant, & diversos ordores, & colorum diversas
constantes proprietates exhibeant, sunt autem aliæ combinationes, quæ inducunt motus,
& mutationes non permanentes, uti est omne fermentationum genus; possunt a primis
illis constantium proprietatum combinationibus desumi specificæ corporum formæ, &
differentiæ, & per hasce posteriores habebuntur alterationes, & transformationes.
520. Inter illas autem proprietates constantes possunt seligi quædam, quæ magis
constantes sint, & quæ non pendeant a permixtione aliarum particularum, vel etiam,
quæ si amittantur, facile, & prompte acquirantur, & illas haberi pro essentialibus illi
speciei, quibus constanter mutatis habeatur transformatio, iisdem vero manentibus,
habeatur tantummodo alteratio. Sic si fluidi particulæ alligentur per alias, ut motum
circa se invicem habere non possint, sed illarum textus, & virium genus maneat idem;
conglaciatum illud fluidum dicetur tantummodo alteratum, non vero etiam mutatum
specifice. Ita alterabitur etiam, & non specifice mutabitur corpus, aucta quantitate
materia igneæ, quam in poris continet, vel aucta quantitate materiæ igneæ, quam in
poris continet, vel aucto motu ejusdem, vel etiam aucta aliqua suarum partium
oscillatione, ac dicetur calefactione nova alteratum tantummodo: & aquæ massa, quæ
post ebullitionem redit ad priorem formam, erit per ipsam ebullitionem alterata, non
Mira variatas
consectariorum:
possibilitas
quotlibuerit
Mundorum in
eodem spatio cum
apparenti
compenetratione,
sine ulla notitia
unius cujusvis in
aliis.
Formam in
homogeneitatis
suppositione esse
numerum, &
dispositionem
punctorum, quæ
sunt radix
omnium
proprietatum: quæ
dici possint formæ
specificæ: unde
alterationes &
transformationes.
Discrimen inter
transformationem,
& alterationem.
1...,202,203,204,205,206,207,208,209,210,211 213,214,215,216,217,218,219,220,221,222,...263
Powered by FlippingBook