Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 211

ingens, ad quam ejusmodi vis extenditur: at fieri utique id ipsum potest per aliquod
effluviorum intermedium genus, quod tenui-
[243]
-tate sua effugerit huc usque
observantium oculos, & quod per intermedias vires suas connectat etiam massas
remotas, si forte ex sola diversa combinatione punctorum habentium vires ab eadem illa
mea curva expressas id etiam phænomenon provenire non possit. Sed ad hæc omnia rite
evolvenda, & illustranda singulares tractatus, & longæ perquisitiones requirerentur; hic
mihi satis est indicasse ingentem Theoriæ meæ fœcunditatem, & usum in difficillimis
quibuscunque Physicæ etiam particularis partibus pertractandis.
516. Superest, ut postremo loco dicamus hic aliquid de alterationibus, &
transformationibus corporum. Pro materia mihi sunt puncta indivisibilia, inextensa,
prædita vi inertiæ, & viribus mutuis expressis per simplicem continuam curvam
habentem determinatas illas proprietates, quas expressi a num. 117, & quæ per
æquationem quoque algebraicam definiri potest. An hæc virium lex sit intrinseca, &
essentialis ipsis indivisibilibus punctis; an sit quiddam substantiale, vel accidentale ipsis
superadditum, quemadmodum sunt Peripateticorum formæ substantiales, vel
accidentales; an sit libera lex Auctoris Naturæ, qui motus ipsos secundum legem a se
pro arbitrio constitutam dirigat: illud non quæro, nec vero inveniri potest per
phænomena, quæ eadem sunt in omnibus iis sententiis. Tertia est causarum
occasionalium ad gustum Cartesianorum, secunda Peripateticis inservire potest, qui in
quovis puncto possunt agnoscere materiam, tum formam substantialem exigentem
accidens, quod sit formalis lex virium, ut etiam, si velint, destructa substantia, remanere
eadem accidentia in individuo, possint conservare individuum istud accidens, unde
sensibilitas remanebit prorsus eadem, & quæ pro diversa combinatione ejusmodi
accidentium pertinentium ad diversa puncta, erit diversa. Prima sententia videtur esse
plurimorum e Recentioribus, qui impenetrabilitatem, & activas vires, quas admittunt
Leibnitiani, & Newtoniani passim, videntur agnoscere pro primariis materiæ
proprietatibus in ipsa ejus essentia sitis. Potest utique hæc mea Theoria adhiberi in
omnibus hisce philosophandi generibus, & suo cujusque peculiari cogitandi modo aptari
potest.
517. Hæc materia mihi est prorsus homogenea, quod pertinet ad legem virium, &
argumenta, quæ habeo pro homogeneitate, exposui num. 92. Siqua occurrent Naturæ
phænomena, quæ per unicum materiæ genus explicari non possint; poterunt adhiberi
plura genera punctorum cum pluribus legibus inter se diversis, atque id ita, ut tot leges
sint, quot sunt binaria generum, & præterea, quot sunt ipsa genera, ut illarum singulæ
exprimant vires mutuas inter puncta pertinentia ad bina singulorum binariorum genera,
& harum singulæ vires mutuas inter puncta pertinentia ad idem genus, singulæ pro
generibus singulis. Porro inde mirum sane, quanto major
[244]
combinationum numerus
oriretur, & quanto facilius explicarentur omnia phænomena. Possent autem illæ leges
exponi per curvas quasdam, quarum aliquæ haberent aliquid commune, ut
asymptoticum impenetrabilitatis arcum, & arcum gravitatis, ac aliæ ab aliis possent
distare magis, ut habeantur quædam genera, & quædam differentiæ, quæ corporum
elementa in certas classes distribuerent; & hic Peripateticis, si velint, occasio daretur
admittendi materiam ubique homogeneam, ac formas substantiales diversas, quæ
accidentalem virium formam diversam exigant, & vero etiam plures accidentales
formas, quæ diversas determinent vires, ex quibus componatur vis totalis unius elementi
respectu sui similium, vel respectu aliorum.
Quid materia, &
unde ejus vires:
tria diversa
principia, a quibus
provenire possunt.
Homogeneitas
elementorum. Si
ea non admittatur,
quanto plures
combinationes per
diversas leges
virium: formam
substantialem, &
accidentia posse
Peripateticos, si
velint, agnoscere
in ipsis punctis.
1...,201,202,203,204,205,206,207,208,209,210 212,213,214,215,216,217,218,219,220,221,...263
Powered by FlippingBook