Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 218

quovis materiæ puncto determinationem ullam habet ad recessum, cum potius ipsa
compenetrari cum materia posse videatur: nam ex phænomenis nec illud certo colligi
posse arbitror, an cum ullo materiæ puncto compenetretur. Deinde nec hujusmodi vires
habet perennes, & immutabiles, pereunt enim destructa organizatione corporis, nec eas
habet, cum suis similibus, nimirum cum aliis animabus, cum quibus idcirco nec
impenetrabilitatem habet, nec illos nexus cohæsionum, ex quibus materiæ sensibilitas
oritur. Atque ex iis tam multis discriminibus, & tam insignibus, satis luculenter patet,
quam longe hæc etiam lex pertinens ad unionem animæ cum corpore a materiali
mechanismo distet, & penitus remota sit.
534. Ut sit animæ sedes, ex
puris phænomenis certo nosse
omnino non possumus: an
nimirum ea sit præsens certo cuidam punctorum numero, & toti spatio intermedio
habens virtualem illam extensionem, quam num. 84 in primis materiæ elementis
rejecimus, an compenetretur cum uno aliquo puncto materiæ, cui unita secum ferat &
necessarios illos, & liberos nexus, ut vel illud punctum cum aliis etiam legibus agat in
alia puncta quædam, vel ut, enatis certis quibusdam in eo motibus, cætera fiant per
virium legem toti materiæ communem; an ipsa existat in unico puncto spatii, quod a
nullo materiæ puncto occupetur, & inde nexum habeat cum certis punctis, respectu
quorum habeat omnes illas motuum localium, & animasticorum leges, quas diximus; id
sane
ex puris Nature phænomenis
, & vero etiam, ut arbitror, ex reflexione, &
meditatione quavis, quæ
fiat circa ipsa phænomena
, nunquam nobis innotescet.
535. Nam ad id determinandum ex phænomenis utcunque consideratis, oporteret nosse,
an ea phænomena possint haberi eadem quovis ex iis modis, an potius requiratur aliquis
ex iis determinatus ut conjunctio, localis etiam, animæ cum magna corporis parte, vel
etiam cum toto corpore. Ad id autem cognoscendum oporteret distinctam habere
notitiam earum legum, quas secum trahit conjunctio animæ cum corpora, & totius
dispositionis punctorum omnium, quæ corpus constituunt, ac legis virium mutuarum
inter materiæ puncta, tum etiam ha-
[253]
-bere tantam Geometriæ vim, quanta opus est
ad determinandos omnes motus, qui ex sola mechanica distributione eorundem
punctorum oriri possint. Iis omnibus opus esset ad videndum, an ex motibus, quos
anima imperio suæ voluntatis, vel necessitate suæ naturæ induceret in unicum punctum,
vel in aliqua determinata puncta, consequi deinde possent per solam legem virium
communem punctis materiæ omnes reliqui spirituum, & nervorum motus, qui habentur
in motibus nostris spontaneis, & omnes motus tot particularum corporis, ex quibus
pendent secretiones, nutritio, respiratio, ac alii nostri motus non liberi. At illa omnia
nobis incognita sunt, nec ad illud adeo sublime Geometriæ genus adspirare nobis licet,
qui nondum penitus determinare potuimus motus omnes trium etiam massularum, quæ
certis viribus in se invicem agant.
536. Fuerunt, qui animam concluserint intra certam aliquam exiguam corporis nostri
particulam, ut Cartesius intra glandulam pinealem: at deinde compertum est, ea parte
sola non contineri: nam ea parte dempta, vita superfuit: sic sine pineali glandula
aliquando vitam perdurasse, compertum jam est, ut animalia aliqua etiam sine cerebro
vitam produxerunt. Alii diffusionem animæ per totum corpus impugnant ex eo, quod
aliquando homines, rescissa etiam manu, dixerint, se digitorum dolorem sentire,
tanquam si adhuc haberent digitos; qui dolor cum sentiatur absque eo quod anima ibi
digitis sit præsens: inde inferri posse arbitrantur, quotiescumque digitorum sentimus
dolorem, illam sentiri sine præsentia animæ in digitis. At ea ratio nihil evincit: fieri
enim posset, ut ad habendum prima vice sensum, quem in digitorum dolore experimur,
Ubi sit sedes
animæ, ex puris
phænomenis sciri
non posse.
Demonstratur id
ipsum
producendo, quid
oporteret nosse ad
resolvendam
ejusmodi
quæstionem ex
phænomenis.
Falsitas plurium
opinionum de ejus
sede: non probari,
eam non extendi
per totum corpus.
1...,208,209,210,211,212,213,214,215,216,217 219,220,221,222,223,224,225,226,227,228,...263
Powered by FlippingBook