Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 213

transformata: figuræ itidem mutatio, ubi ex cera, vel metallo diversa fiunt opera,
alterationem quandam inducet. At ubi mutatur ille textus, qui habebatur in particulis,
atque id mutatione constanti, & quæ longe alia phænomena præbeat; tum vero dicetur
corrumpi, & transformari corpus. Sic ubi e solidis corporibus generetur permanens aer
elasticus, & vapores elastici ex aqua, ubi aqua in terram concrescat, ubi commixtis
substantiis pluribus arcte inter se cohæreant novo nexu earum particulæ, & novum
mixtum efforment, ubi mixti particulas separatæ per solutionem nexus ipsius, quod
accidit in putrefactione, & in fermentationibus plurimis, novam singulæ constitutionem
acquirant, habebitur transformatio.
521. Si possemus inspicere intimam particularum constitutionem, & textum, ac
distinguere a se invicem particulas ordinum gradatim altiorum a punctis elementaribus
ad hæc nostra corpora; fortasse inveniremus aliqua particularum genera
[246]
ita suæ
formæ tenacia, ut in omnibus permutationibus ea nunquam corrumpantur, sed mutentur
quorundam altiorum ordinum particulæ per solam mutationem compositionis, quam
habent a diversa dispositione particularum constantium ordinis inferioris; liceret multo
certius dividere corpora in suas species, & distinguere elementa quædam, quæ haberi
possent pro simplicibus, & inalterabilibus vi Naturæ, tum compositiones mixtorum
specificas, & essentiales ab accidentalibus proprietatibus discernere. Sed quoniam in
intimum ejusmodi textum penetrare nondum licet; eas proprietates debemus diligenter
notare, quæ ab illo intimo textu proveniunt, & nostris sensibus sunt perviæ, quæ quidem
omnes consistunt in viribus, motu, & mutatione dispositionis massularum
grandiuscularum, quæ sensibus se nostris objiciunt, & constanter habitas, vel facile, &
brevi recuperatas distinguere a transitoriis, vel facile, & constanter amissas, & ex
illarum aggregate distinguere species, hasce vero habere pro accidentalibus.
522. Verum quod ad omne hoc argumentum pertinet, non erit abs re, si postremo loco
huc transferam ex Stayana
Recentiore Philosophia
, ac meis in eam adnotationibus, illud,
quod habeo ad versum 547 libri i: "Quamvis intrinsecam corporum naturam intueri non
liceat, non esse adjiciendum, affirmat, Naturæ investigandæ studium: posse ex externis
illis proprietatibus plures detegi in dies: ad ipsum summæ laudi esse: ideam sane, quam
habemus confusam substantiæ eas habentis proprietates, proprietatibus ipsis auctis
extendimus. Rem illustrat aptissimo exemplo ejus substantiæ, quam aurum appellamus,
ac seriem proprietatum eo ordine proponit, quo ipsas detectas esse verosimiliter
arbitratur; colorem fulvum, pondus gravissimum, ductilitatem, fusilitatem, quod in
fusione nihil amittat, quod rubiginem non contrahat. Diu his tantummodo proprietatibus
auri substantiam contineri est creditum, sero additum, solvi per illam, quam dicunt
aquam regiam, & præcipitari immisso sale. Porro & aliæ supererunt plurimæ ejusmodi
proprietates olim fortasse detegendæ: quo plures detegimus eo plus ad confusam illam
naturæ auri cognitionem accedimus: a clara, atque intima ipsius naturæ contemplatione
adhuc absumus. Idem, quod in hoc vidimus peculiari corpore, de corporis in genere
natura affirmat. Investigandas proprietates, quibus detectis illum intimum proprietatum
fontem attingi nunquam posse: nil nisi inania proferri vocabula, ubi intimæ proprietates
investigantur."
523. Hæc ego quidem ex illo: tum meam hanc ipsam Theoriam respiciens, quam & ipse
libro 10 exposuit nondum edito, sic persequor: "Quid autem, si partim observatione
partim ratiocinatione adhibita, constaret demum, materiam homogeneam esse, ac omne
discrimen inter corpora prove-
[247]
-nire a forma, nexu, viribus, & motibus
particularum, quæ sint intima origo sensibilium omnium proprietatum. Ea nostros
Quid requireretur
ad inspiciendam
formam intimam,
unde liceret a
priori reducere
massas ad genera,
& species: quid
præstandum, cum
id non liceat.
Videri, nos
nunquam posse
devenire ad
cognoscendam
intimam
substantiam, &
essentiam, ac
discrimina
specifica.
Quid tamen
præstari possit
circa generales
proprietates, &
generalia
principia: id esse
hic præstitum.
1...,203,204,205,206,207,208,209,210,211,212 214,215,216,217,218,219,220,221,222,223,...263
Powered by FlippingBook