Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 210

prævaleat. Ipsa autem prævalente, effluet ex ulteriore superficie ejus fluidi pars novum
illud corpus admotum ingressa, ac ex ejus partis remotione, cessante parte vis repulsivæ,
quam nimirum id, quod effluit, exercebat in particulas citerioris superficiei, ipsi citeriori
superficiei adhæreat jam idcirco major copia fluidi electrici admota per aquam, vel
aurum, donec tamen, communicatione extrorsum restituta per seriem corporum sola
communicatione electricorum, defluxus ex altera superficie pateat ad alteram. Porro
explicationem hujusmodi & illud confirmat, quod experimentum in lamina nimis crassa
non succedit. Quod autem per substantiam natura sua electricam non permeet, ut
æqualitatem acquirat, id ipsum provenire posset ab exigua distantia, ad quam extendatur
ingens ejus attractiva vis in illam substantiam fluidam, & aliquanto majore distantia
suarum particularum a se invicem: nam in eo casu altera particula substantiæ per se
electricæ, utut spoliata magna parte sui fluidi, non poterit rapere partem satis magnam
fluidi alteri parti affusi, & appressi.
513. Hæc quidem an eo modo se habeant, definire non licet
[242]
nisi & illud ostendatur
simul, rem aliter se habere non posse. Sed illud jam patet, Theoriam meam, servato
semper eodem agendi modo, suggerere ideam earum etiam dispositionum materiæ, quæ
possint maxime omnium ardua, & composita explicare Naturæ phænomena, ac
corporum discrimina. Illud unum hic addam; quoniam & ingens inter igneam
substantiam, & electricum fluidum analogia deprehenditur, & habetur itidem discrimen
aliquod; fieri etiam posse, ut inter se in eo tantummodo discrepent, quod altera sit cum
actuali fermentatione, & intestine motu, quamobrem etiam comburat, & calefaciat, &
dilatet, ac rarefaciat substantias, altera ad fermentescendum apta sit, sed sine ulla,
saltem tanta agitatione, quantam fermentatio, inducit orta ex collisione ingenti mutua,
vel ex aliarum admixtione substantiarum, quæ sint ad fermentandum idoneæ.
514. Quod ad magneticam vim pertinet, adnotabo illud tantummodo, ejus phænomena
omnia reduci ad solam attractionem certarum substantiarum ad se invicem. Nam
directio, ad quam & inclinatio, & declinatio reducitur, repeti utique potest ab attractione
ipsa sola. Videmus acum magneticam inclinari statim prope fodinas ferri, intra quas
idcirco nullus est pyxidis magneticæ usus. Si ingens adesset in ipsis polis, & in iis solis,
massa ferrea; omnes acus magneticæ dirigerentur ad polos ipsos: sed quoniam ubique
terrarum fodinæ ferreæ habentur, si circa polos eædem sint in multo majore copia, quam
alibi; dirigentur utique acus polos versus, sed cum aliqua deviatione in reliquas massas
per totam Tellurem dispersas, quæ nunquam poterit certum superare graduum
numerum; nisi plus æquo ad fodinam aliquam accedatur. Declinatio ejusmodi diversa
erit in diversis locis, ob diversam eorum locorum positionem ad omnes ejusmodi
massas, & vero etiam variabitur, cum fodinæ ferri & destruantur in dies novæ, &
generentur, ac augeantur, & minuantur in horas. Variatio intra unum diem exigua erit,
cum eæ mutationes in fodinis intra unum diem exiguæ sint: procedente tempore evadet
major, eritque omnino irregularis; si mutationes, quæ in fodinis accidunt, sint etiam
ipsæ irregulares.
515. Quod autem ad attractionem pertinet eam in particulis haberi posse patet, & ab
earum textu debere pendere: plurima autem sunt magnetismi phænomena, quæ
ostendant, mutata dispositione particularum generari magneticam vim, vel destrui, &
multo frequentius intendi, vel remitti, cujus rei exempla passim occurrunt apud eos, qui
de magneticis agunt. Poli autem ex altera parte attractivi, ex altera repulsivi, qui
habentur in magnetismo itidem, cohærent cum Theoria; cum virium summa ex altera
parte possit esse major, quam ex altera. Difficultatem aliquam majorem parit distantia
Quod videatur
esse discrimen
inter materiam
electricam, &
igneam.
De magnetica vi:
directionem, &
ejus variationem
pendere ab
attractione, &
mutatione
massarum
ingentium
attrahentium.
Attractionem, &
polos cohærere
cum hac Theoria:
difficultas de
distantia ad quam
vis ea extenditur:
conjectura de
solutione ipsius.
1...,200,201,202,203,204,205,206,207,208,209 211,212,213,214,215,216,217,218,219,220,...263
Powered by FlippingBook