Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 216

extra ipsos, qui, quæ scripserint, & typis vulgaverint, perlegant, qui eorum rationes voce
expressas aure excipiant, & victi demum se dedant.
528. Et vero ex motibus quibusdam localibus in nostro corpore factis per impulsum ab
externis corporibus, vel per se etiam eo modo, quo ab externis fierent, ac delatis ad
cerebrum (in eo enim alicubi videtur debere esse saltem præcipua sedes animæ, ad
quam nimirum tot nervorum fibræ pertingunt idcirco, ut impulsiones propagatæ, vel per
succum volatilem, vel per rigidas fibras quaquaversus deferri possint, & inde imperium
in universum exerceri corpus) exurgunt motus quidam non locales in animo, nec vero
liberi, & ideæ coloris, saporis, odoris, soni, & vero etiam doloris, qui oriuntur quidem
ex motibus illis localibus; sed intima conscientia teste, qua ipsorum naturam, &
originem intuemur, longe aliud sunt, quam motus ipsi locales: sunt nimirum vitales
actus, utut non liberi. Præter hos autem in nobis ipsis illud aliud etiam operationum
genus perspicimus cogitandi, ac volendi, quod alii & brutis itidem attribuunt, cum
quibus illud primum operationum genus commune nobis esse censent jam omnes,
præter Cartesianos paucos, Philosophi: nam & Leibnitiani brutis ipsis animam tribuunt,
quanquam non immediate agentem in corpus: sed ex iis, qui ipsam cogitandi, & volendi
vim brutis attribuunt, in iis agnoscunt passim omnes, qui sapiunt, nostra inferiorem
longe, & ita a materia pendentem, ut sine illa nec vivere possint, nec agere; dum nostras
animas etiam a corpore separatas credimus posse eosdem seque cogitationis, &
volitionis actus exercere.
[250]
529. Porro ex his, qui cogitationem, & voluntatem brutis attribuunt, alii utrique
applicant nomen spiritus, sed distinguunt diversa spirituum genera, alii vocem
spiritualis substantiæ tribuunt illis solis, quæ cogitare, & velle possint etiam sine ullo
nexu cum corpore & sine ulla materiæ organica dispositione, & motu, qui necessarius
est brutis, ut vivant. Atque id quidem admodum facile revocari potest ad litem de
nomine, & ad ideam, quæ affigatur huic voci spiritus, vel spiritualis, cujus vocis latina
vis originaria non nisi tenuem flatum significat: nec magna erit in vocum usurpatione
difficultas; dummodo bene distinguantur a se invicem materia expers omni & sentiendi,
& cogitandi, ac volendi vi, a viventibus sensu præditis; & in viventibus ipsis anima
immortalis, ac per se ipsam etiam extra omne organicum corpus capax cogitationis, &
voluntatis, a brutis longe imperfectioribus, vel quia solum sentiendi vim habeant omnis
cogitationis, & voluntatis expertia, vel quia, si cogitent, & velint, longe imperfectiores
habeant ejusmodi operationes, ac dissoluto per organici corporis corruptionem nexu
cum ipso corpore, prorsus dispereant.
530. Ceterum longe aliud profecto est & tenuitas lamellæ, quæ determinat hunc potius,
quam illum coloratum radium ad reflexionem, ut ad oculos nostros deveniat, in quo
sensu adhibet coloris nomen vulgus, & opifices; & dispositio punctorum componentium
particulam luminis, quæ certum ipsi conciliat refrangibilitatis gradum, certum in certis
circumstantiis intervallum vicium facilioris reflexionis, & facilioris transmissus, unde
fit, ut certam in oculi fibris impressionem faciat, in quo sensu nomen coloris adhibent
Optici; & impressio ipsa facta in oculo, & propagata ad cerebrum, in quo sensu coloris
nomen Anatomici usurpare possunt; & longe aliud quid, & diversum ab iis omnibus, ac
ne analogum quidem illis, saltem satis arcto analogiæ, & omnimodæ similitudinis
genere, est idea illa, quæ nobis excitatur in animo, & quam demum a prioribus illis
localibus motibus determinatam intuemur in nobis ipsis, ac intima nostra conscientia, &
animi vis, de cujus vera in nobis ipsis existentia dubitare omnino non possumus,
evidentissima voce admonent ea de re, & certos nos reddunt.
Duo genera
actuum vitalium,
quæ in nobis
perspicimus,
sensationes, &
cogitationes ac
volitiones, quas
possumus etiam
sine corpore
exercere.
Si ea brutis
conveniant,
quanto
imperfectiora in
iis esse debeant,
& quid de voce
spiritus
.
Discrimen inter
motus, a quibus
idea excitatur, &
ideam ipsam:
quatuor accept-
iones vocis
color
.
1...,206,207,208,209,210,211,212,213,214,215 217,218,219,220,221,222,223,224,225,226,...263
Powered by FlippingBook