Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 225

ad aliquid ejusdem generis exprimendum adhibui, de quibus inquam, hoc ipsum,
ignorari ea a nobis, ignoramus? Ille profecto unus immensam Divini Creatoris
potentiam, sapientiam, providentiam humanæ mentis captum omnem longissime
superantes, ignorare potest, qui penitus mente cæcutit, vel sibi ipsi oculos eruit, &
omnem mentis obtundit vim, qui Natura altissimis undique inclamante vocibus aures
occludit sibi, ne quid audiat, vel potius (nam occludere non est satis) & cochleam, &
tympanum, & quidquid ad auditum utcunque confert, proscindit, dilacerat, eruit, ac a se
longissime projectum amovet.
554. Sed in hac tanta eligentis, ac omnia providentis Supremi Conditoris sapientia,
atque exsequentis potentia, quam admirari debemus perpetuo, & venerari, illud adhuc
magis cogitandum est nobis, quantum inde in nostros etiam usus promanarit, quos
utique respexit me, qui videt omnia, & fines sibi istos omnes constituit, qui per ea
omnia & nostræ ipsi existentiæ viam stravit, ac nos præ infinitis aliis hominibus, qui
existere utique poterant, elegit ab ipso Mundi exordio, motus omnes, ad horum, quibus
utimur, organorum formationem disposuit, præter ea tam multa quæ ad tuendam, &
conservandam hanc vitam, ad tot commoda, & vero etiam voluptates conducerent. Nam
illud omnino credendum firmissime, non solum ea omnia vidisse unico intuitu
Auctorem Naturæ, sed omnes eos animo sibi constitutos habuisse fines, ad quos
conducunt media, quæ videmus adhibita.
555. Haud ego quidem Leibnitianis, & aliis quibuscunque
[262]
Optimismi
defensoribus assentior, qui Mundum nunc, in quo vivimus, & cujus pars sumus,
omnium perfectissimum esse arbitrantur, ac Deum faciunt natura sua determinatum ad
id creandum quod perfectissimum sit, ac eo ordine, qui perfectissimus sit. Id sane nec
fieri posse arbitror: cum nimirum in quovis possibilium genere seriem agnoscam
finitorum tantummodo, quanquam in infinitum productam, ut num. 90 exposui, in qua,
ut in distantiis duorum punctorum nulla est minima, nulla maxima; ita ibidem nulla sit
perfectionis maximæ, nulla minimæ, sed quavis finita perfectione utcunque magna, vel
parva, sit alia perfectio major, vel minor: unde fit, ut quancunque seligat Naturæ Auctor,
necessario debeat alias majores omittere: nec vero ejus potentiæ illud officit, quod
creare non possit optimum, aut maximum, ut nec officit, quod non possit simul creare
totum, quodcunque creare potest: nam id eo evadit, ut non possit se in eum statum
redigere, in quo nihil melius, aut majus, vel absolute nihil aliud creare possit: nec officit
aut sapientiæ, aut bonitati infinitæ, quod optimum non seligat, ubi optimum est nullum.
556. Ex alia parte determinatio illa ad optimum, & libertatem Divinam tollit, &
contingentiam rerum omnium, cum, quæ existunt, necessaria fiant, quæ non existunt,
evadant impossibilia; ac præterea nobis quodammodo in illa hypothesi debemus, quod
existimus, non illi. Qui enim potuit non existere id, quod habuit pro sua existentia
rationem prævalentem, quam Naturæ Auctor cum viderit, non potuerit non sequi, nec
vero potuerit non videre ? Qui existere potuit id, quod eandem habuit non existendi
necessitatem ? Quid vero illi pro nostra existentia debeamus, qui nos condidit idcirco,
quia in nobis invenit meritum majus, quam in iis, quos omisit, & a sua ipsius natura
necessario determinatus fuit, & adactus ad obsequendum ipsi huic nostro intrinseco, &
essentiali merito prævalenti? Distinguendum est inter hæc duo: unum esse alio melius,
& esse melius creare potius unum, quam aliud. Illud primum habetur ubique, hoc
secundum nusquam, sed æque bonum est creare, vel non creare quodcunque, quod
physicam bonitatem quancunque habeat, utcunque majorem, vel minorem alio quovis
omisso: solum enim Divinæ libertatis exercitium infinities perfectius est quavis
Quid
prospiciendum
fuerit pro nostra
existentia, &
nostris commodis:
quantum ipsi inde
simus obstricti.
Mundum non esse
possibilium
optimum, cum in
possibilibus
nullus terminus sit
ulti-mus: nec
officere sapientiæ,
ac boni-tati
infinitæ, quod non
fecerit, nec
potentiæ, quod
non potuerit id
facere.
Quam multa
pessima
consectaria secum
trahat sententia
Mundi
perfectissimi.
1...,215,216,217,218,219,220,221,222,223,224 226,227,228,229,230,231,232,233,234,235,...263
Powered by FlippingBook