Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 251

ipsi LD ductæ in D. Habebit igitur quodvis punctum A binas vires AI, AH, quodvis
punctum D binas vires DM, DL, punctum B binas vires, quarum altera dirigetur ad A, &
æquabitur HA ductæ in A, altera dirigetur ad D, & æquabitur LD ductæ in D, ex quibus
componi debet vis agens secundum rectam BC: & demum habebit punctum C vires
quatuor, quarum prima dirigetur ad partes AC, & erit æqualis IA ductæ in A, secunda ad
partes DC, & erit æqualis MD ductæ in D, tertia habebit directionem parallelam BA, &
erit æqualis HA ductæ in A; quarta habebit directionem BD, & erit æqualis LD ductæ in
D: ac ipsum punctum C urgebit fulcrum vi composita ex illis quatuor, quæ omnia, si
habeatur ratio directionis rectarum secundum ordinem, quo enunciantur per literas, huc
reducuntur:
Quodvis punctum A habebit vires binas .
.
.
AI, AH
Quodvis punctum D vires binas .
.
.
.
DM, DL
Punctum B binas
.
.
.
.
. A
×
HA, D
×
DL
Punctum C quatuor .
.
. A
×
IA, D
×
MD, A
×
HA, D
×
LD
89. Exprimat jam recta BC magnitudinem vis compositæ e binis CN, CR parallelis DB,
AB; expriment BN, BR magnitudinem virium illarum componentium, cum exprimant
[295]
earum directiones, adeoque RC, NC ipsis æquales, & parallelæ expriment vires
illas tertiam, & quartam puncti C. Producantur autem DC, AC donec occurrant in O, &
T rectis ex N, & R parallelis ipsi CF, sive ipsis GAZ, KDX, & demittantur AF, DE, NQ,
RS perpendicula in ipsam FC productam, qua opus est, quæ occurrat rectis AB, DB in
V, P.
90. Inprimis ob singula latera singulis lateribus parallela erunt similia triangula IAG,
CTR, & triangula MDK, CON. Quare erit ut IG, sive AH, ad CR, sive NB, vel A
×
AH,
nimirum ut 1 ad A, ita AG ad TR, & ita AI ad TC. Erit igitur TR æqualis GA, sive AZ
ductæ in A, & CT æqualis IA ductæ in A; adeoque illa exprimet summam omnium
virium AZ omnium punctorum in A, hæc vim illam primam puncti C, nimirum A
×
IA.
Eodem prorsus argumento, cum sit MK, sive DL ad CN, sive RB, vel D
×
DL, nimirum
1 ad D, ita DK ad ON, & ita DM ad OC; erit NO æqualis KD, sive DX ductæ in D, &
Constructio
præparatoria pro
solutione.
Vires sub nova
expressione inde
resultante.
1...,241,242,243,244,245,246,247,248,249,250 252,253,254,255,256,257,258,259,260,261,...263
Powered by FlippingBook