Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 22

tantum non amantem,
(535)
sed etiam extremo odio prosequentem, ac
detestantem Deum, eiusque voluntatem, seque et sua commoda nulla
Dei ratione habita admirantem, quaerentem ac colentem.
Quae vero maior pestis perniciesque hominis excogitari potest, quam
cum ipso vero ac vivente Deo cum quo ei summa coniunctio esse
debebat belligerare? Sic philosophia, omnisque summa carnis
sapientia et virtus miserum hominem a fugacibus ac pene inutilibus
istis huius vitae bonis abstractum, ad summum atrocissimumque
hostem, extremaeque perniciei authorem aut fontem, videlicet ad
corruptissimam mentem ac rationem ablegat.
Hinc est, quod filius Dei multo atrocius cum sanctulis istis, in animi
sui dotibus felicitatem quaerentibus digladietur, quam cum
voluptuariis, avaris, aut aliis hominibus qui crassioribus vitiis
indulgent. Hinc etiam est quod exclamat: Meretrices et publicanos
praeventuros in regnum coelorum sapientulos ac sanctulos istos mundi
huius.
Decimo, ignorat ratio ac omnis humana sapientia, suos summos,
atrocissimosque hostes: videlicet propriam iniusticiam aut peccatum,
iram Dei, aut legem et satanam. Quare neque vera ac salutaria remedia
contra quaerit, aut adhibet: ideoque etiam tandem in eorum carcere
cathenisque computrescit ac interit. Sicut Dominus saepe seduloque
Iudaeis inculcat, inquiens: Quia dicitis, videmus, ideo peccatum
vestrum manet vobis. Si non credideritis, in peccatis vestris moriemini.
Undecimo, de futura vita, deque felicitate iustorum, et aeterno exitio
malorum, nihil humana sapientia certi compertique habet. Quare nec
ad eam vitam recte agendam sese comparat, tantum de praesenti hac
sollicita. Incautos igitur, imparatosque et aliud agentes ac somniantes,
obruit mors, ad iudicium Dei, et ex hac mortali vita in illam aeternam
domum, recepturos dignam pro anteacta vita poenam, abripit, et veluti
contorquet.
Duodecimo, resurrectionem corporum ignorat, vel potius pernegat suis
quibusdam phantasmatibus aut sophismatibus fascinata putat enim, ut
semel in terram resoluta sunt, ita perpetuo esse mansura abolita, non
aliter ac pecudum aut plantarum.
Denique nec communium malorum ac bonorum, eorumque usus,
verum aliquem utilemque delectum habere potest homo, sed
plerumque aut noxia prae salutaribus eligit, aut etiam ita bonis
salutaribusque rebus male abutitur, ut non queant illi non esse noxiae
ac perniciosae. Questi sunt de hac re etiam ethnici scriptores, ut
praeclare Iuvenalis 10. Satyra scribit, inquiens:
Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque
(536)
Auroram et Gangen, pauci dignoscere possunt
Vera bona, atque illis multum diversa, remota
Erroris nebula, quod enim ratione timemus,
Aut cupimus, etc.
Hasce igitur tantas res ignorat homo, quantumvis ingenii aut sapientiae
praestantia praecellat, sicut praeclare D. Paulus inquit: Animalis homo
non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. Stulticia siquidem illi sunt, nec
potest cognoscere, quod spiritualiter diiudicantur. Quis enim cognovit
mentem Domini, et quis consilium dedit illi. Praeclare igitur ac vere
1...,12,13,14,15,16,17,18,19,20,21 23,24,25,26,27,28,29,30,31,32,...33
Powered by FlippingBook