Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 16

stuperemus.
Sed si natura mansisset integra non tantum in externis rebus, aliisque
creaturis homo sapientiam Dei considerasset, ipsa innata Dei imago
maximos illi thesauros sapientiae divinae considerandos ac
perscrutandos repraesentasset, et veluti coram ante oculos exhibuisset,
in quibus praeter alia ineffabilia, etiam illam longe pulcherrimam ac
vere coelestem harmoniam suae cum Deo conformitatis, illius erga se
ardentissimi amoris, multiplicis ac infinitae beneficentiae ac
providentiae, et vicissim sui erga illum officii, cultus ac observantiae,
ingenti cum admiratione, spirituali gaudio et erga Deum studio
contemplatus fuisset.
(528)
Ibi ille demum plene et solide intellexisset, quid illud sit, quod
toties Deus ingeminat: Sancti estote, sicut et ego sanctus sum, quae sit
lex et ac voluntas eius, quae item illa ingentia bona nobis reservata,
quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis
ascenderunt: et quae sit illa similitudo, coniunctio et familiaritas cum
Deo futura, qua veluti Dii in altera vita erimus, ac in aeternum aspectu
sodalitioque Dei ineffabili cum laeticia perfruemur.
Verum, non tantum Dei sapientiam erga nos sese exerentem ac
ostentantem, et veluti e coelo fulgentem, sed et hominis, quae illi
coelesti obviare illam agnoscere, et quasi obviis manibus apprehendere
deberet, in hoc suo aphorismo D. Paulus nominat. Habuit enim certe
olim in illla felici integritate longe amplissimam sapentiam homo,
divinitus sibi inditam, quam procul dubio perpetua meditatione,
operum Dei consideratione, et denique Dei familiaritate colloquioque
plurimum auxisset.
Possidet et adhuc homo aliquam sapientiam, quae ipsa quoque non
vulgare immensae bonitatis Dei beneficium est. Habet enim aliquam
scintillam principiorum, multarum utilium noticiarum, habet sensus
externos et internos, quibus rerum communium usum percipit, habet
memoriam, qua eas usu sensibusque perceptas noticias, veluti in penu
conservat, habet denique vim ratiocinandi, qua et singulas res ita inter
sese comparat, coniungit et disiungit, ut inde noticias sententiarum
extruat, illasque postea sibi invicem connectat, aliudque ex alio,
lumine oculove consequentias aut connexiones sententiarum iudicante,
connectat, et tum ab ultimis aut rerum usu ad prima principia, per
analysin noticias construendo ac conectendo ascendat: tum et vicissim
a primis principiis deorsum per synthesin ad singula seu individua,
eorumque usum descendat.
Atque hac ratione, ac veluti negociatione, homo ultro citroque
commeando aliquod quasi lucrum, aut etiam
hepketanon
lucratur, ac
congerit. Sic enim, teste Aristotele, ex multis quidem actionibus
oriuntur experimenta, ex illis experientia, et ex multis experientiis, in
generales quasdam noticias deductis, digestisque, accedente etiam
causarum animadversione, extruitur tandem solida aliqua scientia.
Hunc ipsum tamen humanae sapientiae thesaurum non unus homo, nec
brevi tempore collegit, sed multi inde a condito mundo, nec vulgares,
voluptatibusque ac vitiis onerati et obruti homines, sed illi quos (ut
poeta inquit):
Credibile est pariter vitiisque iocisque
1...,6,7,8,9,10,11,12,13,14,15 17,18,19,20,21,22,23,24,25,26,...33
Powered by FlippingBook