Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 25

Plurimum exagitat hunc paralogismum, non uno in loco, Prosper in
suis scriptis. Non autem mirum est, id ab eo fieri, cum in oculis ac
mentibus omnium maximum errorem hoc sophisma pariat. Exagitat et
Socrates sui temporis artifices excellentiores, consimilis
hallucinationis nomine, aliquoties repetens, praestantes pictores,
sculptores, poetas, musicos, architectos, et similes artifices existimare,
ac secum ratiocinari, quod, quoniam eximia quaedam norint,
plurimumque omnes alios mortales in eis rebus antecellant, igitur se
etiam in omnibus aliis artibus et dotibus caeteros (ac si quidam semidii
essent) longissime anteire.
Conspicuus simul et celebris est in hoc genere paralogismus Scoti,
eiusque farinae sodalium, qui raciocinantur, omne obiectum, quanto sit
illustrius, tanto magis movere sensus et affectus nostros, et omne
excellentius bonum, magis a nobis amari. Igitur Deum, qui sit
summum hominis obiectum aut bonum, summe perfectissimeque ab
homine diligi posse. Valeret autem sane haec ratiocinatio, si eiusdem
generis obiecta
(539)
bonaque essent, et non in infinitum diversa. Nam
et foenerator maius lucrum avidius expetit, et gulosus suaviores
delicias, et nemo non mortem, ut omnium malorum terribilissimum,
prae aliis corporis malis exhorret. Sed in diversis bonorum generibus,
sicut Aesopicus ille gallus hordei granum unicum multis gemmis
praefert, ita et terrenus animalisve homo, quae de terra sunt cogitat et
respicit, quae autem Spiritus sunt, nec percipit, nec percipere potest,
sed ut res stultas, inanes, aut etiam noxias, superbe contemnit et odit.
Atque ista humanae sapientiae ratiocinatio non tantum ethnicis
philosophis, sed et christianis theologis imposuit, ut plerique omnes
originalis morbi maliciam extenuarint, et contra, vires liberi arbitrii
rationisque amplificaverint, et praedicaverint, et adhuc praedicent
hodierna die, neglectis evidentissimis verbi Dei testimoniis.
Isti sane sunt duo primarii fontes erroris eorum, qui sua dignitate
virtutibusquae iusticiae laudem palmamque coram Deo affectant, et in
coelum subvolare nituntur, et contra gratuitam iusticiam detestantur,
quod videlicet tum veram vim severitatemque legis, perfectissimam
iusticiam a nobis flagitantis, tum contra ineffabilem corruptionem
humanae naturae ignorant, animoque concipere nequaquam queunt.
6. Reliquam quoque vim mali, homini incumbentis, ut est reatus aut
iniusticia, ira Dei, et satan, philosophia partim non credit, partim
extenuat, eaque quae de illis sacrae literae dicunt, pro falsis, aut certe
pro hyperbolicis exaggerationibus habet, ac floccipendit.
7. Ut vero maxime tali aliquo modo ac pestibus istis premeretur homo,
illud tamen ratio plane iniustum, ac Deo inconveniens esse existimat,
ut alius eius causa puniatur, et vel nostra iniusticia, culpa ac poena alii
alicui imputetur, aut irrogetur, vel etiam aliena iusticia virtus ac
praemium in nos transcribatur.
Unumquemque enim suam culpam ferre ac luere, et sua virtute et
iusticia florere ac sublevari debere, omnimo pro immota veritatis lege
habet. Extreme igitur ei ridiculum est, quod Ecclesia docet, nostram
quidem culpam imputatione tantum, poenam vero etiam reipsa in
filium Dei translatam esse, et vicissim iusticiam quidem aut meritum
1...,15,16,17,18,19,20,21,22,23,24 26,27,28,29,30,31,32,33
Powered by FlippingBook