Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 31

Nec male huc etiam illud Socratis ex Apologia quadrat, qui post
Thaletem, omnem humanam sapientiam vel parvi, vel etiam nullius
momenti esse, solumque Deum sapere, et Aristotelis, qui affirmat, nos
non aliter ad claram veritatis lucem caecutire, ac vespertiliones ad
fulgorem meridianum. Si enim tanta est humanae naturae in
communibus rebus caecitas, quid satis cogitari et dici poterit de eius
lippitudine, caecutientia, ac errore in rebus ac dogmatibus divinis?
(546)
Hisce iam breviter perstringere volui, in quibus nam partibus, et
qua ratione omnis humana sapientia offendatur doctrina Euangelii, ut
nimium stulta ac insipida: eamque vel penitus tollere ac evertere, vel
certe corrigere ac emendare conetur.
Dicendum hic fuisset de eiusdem variis imposturis in tota pii hominis
vita, ubi illa eum a norma aut lucerna verbi ad suas tenebras abstrahat.
Dicendum quoque esset de eius importunitate, ac pestilitate in omnis
generis crucis tentationibus, ac spiritualibus certaminibus, ubi ea nobis
labores ac dolores valde auget, de quibus David queritur Psal. 13. et
42. inquiens: Quare tristis es anima mea, et quare conturbas me? Et:
Quousque ponam consilia in anima mea, et laborem in corde tota die?
Verum de hac eius posteriore noxia et malignitate, passim Lutherus
p.m. in suis scriptis, praesertim ad Galatas et in Genesin prolixe
disserit.
Dicendum item fuisset de efficacia diaboli, qui non aliter ac olim per
mulierem primum nostrum patrem evertit, etiam nunc omnes pios per
rationem ac sapientiam humanam oppugnat, ut eam Lutherus non
immerito scortum satanae vocare sit solitus.
Denique iterum me hic atque iterum testari ac protestari oporteret, non
eo me haec disserere, quod pulcherrima ac utilissima philosophiae,
logicae, physicae, ac ethicae studia negligenda, aut per sese suaque
natura perniciosa esse censeam, sed tantum, quod sola coelestis
doctrina, vitae christiani hominis summa ars et architectonica scientia,
seu quae omnes alias regat, esse debeat. Verum brevitas temporis me
impedit, et sententia mea aliqui satis superque nota compertaque est.
Exponitur vero usus et abusus philosophiae subinde ab aliis viris longe
doctissimis, qui eam profitentur. Illud nihilominus apophthegma
Lutheri sit in animis atque ore piorum, omnium preasertim
studiosorum. Qui vult sapiens fieri in Aristotele et philosophia, ille
stultificetur prius in Christo et sana theologia. Et Pauli: Stulti fiatis, ut
sapientes evadatis. Et Christi: Nisi fueritis conversi, et fiatis ut pueri,
non intrabitis in regnum coelorum.
Haec iam de hoc Pauli dicto praefari volui, propter plures causas.
Primum et ante omnia, ut rudiores, meque ipsum admonerem de
extrema humanae rationis adynamia, vel potius atroci perversitate in
rebus divinis, religionisque, et ut summa diligentia theologiam a
philosophia, non solum in doctrina, sed etiam prorsus in omni vita,
cogitatione ac consultatione distinguamus. Nec ullo modo
philosophicas cogitationes, opiniones aut somnia in rebus divinis
sequamur.
Quae admonitio ideo hoc tempore utilis necessariaque est, quod
quidam homines rationi ac libero arbitrio nimium omnino tribuunt, et
(547)
ex philosophiae ignitabulo coelestis cognitionis lumen accendere
1...,21,22,23,24,25,26,27,28,29,30 32,33
Powered by FlippingBook