Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 33

spiritu mentis nostrae, omnesque sensus, rationes, cogitationes ac vires
nostras in obsequium Deo iuxta verbum eius redigamus, neque secus
ac inobedientia et contumacia quaedam mancipia, carcere cathenisque
cohibeamus, et constringamus.
Domini autem Spiritus nos, praelucente verbo, in omnem veritatem
deducet, nostrasque imbecillitates sublevabit, usque ad diem plenae
renovationis ac illuminationis nostrae. Quod ut feliciter usque in finem
perficiatur, omnes ex animo Deum per et propter filium eius toto
pectore orabimus et obsecrabimus. Amen.
1...,23,24,25,26,27,28,29,30,31,32 33
Powered by FlippingBook