Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 23

psalmista et apostolus exclamant: Novit Dominus cogitationes
hominum, quod vanae sint. Et Esaia eas tum velis aranearum, tum ovis
basilisci comparat, pronuncians eas aut vanissimas, aut etiam
pestilentissimas esse.
Tantarum igitur rerum ad Deum, suamque salutem pertinentium
noticia cum destituatur homo, mirum non est, quod aeternam
felicitatem consequi nequeat, sed in tenebris suis et umbra mortis, in
qua natus est, in aeternum, quantum in se est, haereat ac pereat. Atque
haec de prima parte huius Paulinae sententiae dixisse sufficiat.
Quod ad secundam attinet, qua indicatur, Deum, viso longe tristissimo
humani generis casu ac exitio, misertum esse eius pro sua immensa
misericordia, novumque quoddam genus doctrinae, et a legali
diversissimum, novam salutis rationem, novamque quandam
sapientiam reperisse, et mundo proposuisse, ea pars quia et nota est
Dei singulari beneficio hoc tempore, ut facile a quovis cum hisce aliis
duabus conferri possit, et maius aliquod spacium, quam ferant
praesentis temporis et theatri angustiae flagitat, intacta iam a me,
inexplicataque pertransibitur. Ubi enim monstravero antedictis, et
postea dicendis, quantopere humana sapientia divinae adversetur,
facile utriusque collatio naturaque perspicietur.
Tertiam igitur partem propositae sententiae, brevius multo quam
primam, percurremus. In ea vero affirmatur, quod humana ratio ac
sapientia, non tantum illum primum modum ac viam cognoscendi
Deum per ipsius sapientiam, consequendaeque ab eo felicitatis non sit
assecuta, sed etiam hanc posteriorem, novo quodam Dei consilio,
singulari eius misericordia humano generi oblatam, et multis
mirandisque testimoniis ac miraculis confirmatam, contemnat, odio
habeat, et fugiat sicut praeclare Ioannes dicit, lucem quidem coelestem
venisse ad nostras tenebras, sed nos eam non comprehendisse, quin
potius magis tenebras quam lucem dilexisse. Merito igitur monet nos
D. Paulus ad Col. 2. ut sedulo videamus ac caveamus, ne per
philosophiam decipiamur.
(537)
Scio quidem hanc orationem propter multas causas non adeo
gratam esse, praesertim autem, quia a ratione iuducioque humano
plane est aliena. Quin et in ipsis sacris literis, quae a Spiritu Dei citra
omnem contraversiam profectae sunt, nullus scriptor, post ipsum
servatorem, perinde hoc monstrum in corde hominis sedens depingit,
ut Paulus, nec quisquam inter omnes patres, totque clarissima nostrae
aetatis lumina, perinde ut Lutherus, qui toties inculcat, humanam
rationem ac sapientiam atrocissimam Dei inimicam, semenque
omnium errorum esse.
Valde significans est illud epiphonema Ioannis: At ipse Iesus non
credebat se illis. Sciebat enim quid esset in homine. Quo dicto sicut et
eo quod Deus scrutator cordium vocat, cognitio humanae corruptionis
prorsus pro divina quadam solive Deo propria sapientia habetur ac
pronunciatur.
Quod sane confirmat etiam ista ipsa stupenda raritas theologorum, qui
hanc humanae perversitatis pestem diligentius tractaverint. Benigne
ergo patienterque cognoscant pii hanc mysticam Dei doctrianam, de
1...,13,14,15,16,17,18,19,20,21,22 24,25,26,27,28,29,30,31,32,...33
Powered by FlippingBook